Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

64 An. 1749. Car. Joseph. Eutlhuber, sopron. Paulus Lányi, kesmark. Postquam in patria discendi finem fecisset, Jenae medicinam excoluit atque edita an. 1753. dissertatione : de pathologia ulcerum, gradum doctoris est au­spicatus. Diversus ab alio viro cognomine, cuius qua iuris periti et historiographi Bartolomaeides in notitia Com. Gömör p. 419 meminit ; noster enim apud kesmarkienses ordinarii physici pro­vinciam sustinens, ibidem an. 1766. obiit. An. 1750. Samuel Drozdik, trenchin. Hunc an. 1753. d. 12. Apr. in aulicum ad Ozorócz ordinatum fuisse, Bartolomaeides in me­moria Hung. p. 254 habet. Fuit postea ab An. 1772 — 1780. di­aconus ad latus Ven. Joh. Gyurcsek B.-Csabae, post fata vero eiusdem ord. VDMinister an. 1785. d. 22. Maii coelebs mortuus. Sub pasloratu eius turrim antiquam et parochias duas fuisse ere­ctas, memoriae causa addimus. Abr. Is ac. Sztranyi vszkoy, Cremnicz. Joseph. Benczúr. Vitae usuram nactus in Jaszenova, pago comitatui arvensi ingremiato, An. 1728. Ad antiquitates patriae exquirendas inde a pueritia propendebat, quas etiam editis compluribus libris, egregie illustravit. Praecipue res, quae suo tempore in Europa gerebantur historice elucubrare studuit, qua re non modo popularium plausum, verum etiam augustissimae aulae peculiarem consecutus est benevolentiam Dum adhuc apud exteros versaretur, bellum borussicum, quod recte eo tempore acerbius exarsit, occasionem suppeditavit nostro Benczúrio, ut typis ederet: Confutatione mpraetensionisborussicae in Silesiam, quo opere id consecutus est, ut quamvis sine indultu regio exte­ras oras adierit, redux leni solummodo reprehensione mulctare- tur. Cum an. 1773. regnum Galliciae una cum oppidis Scepusii. Poloniae olim oppignoralis, regno Hungáriáé adnecteretur, edi­dit dissertationem: de sacrae regni Hungáriáé coronae in Halici— am et Vlodomeriam juribus, qua tantum sibi conciliavit apud Au­gustam Mariam Theresiatn favoris, ut in colloquium admissus non modo blande exciperetur, verum auream quoque, centum ducalis repletam pyxidem reportaret. Fuit autem ab An. 1755. rector gymnasii kesmarkiensis, quem an. 1760. cum rectoratu posoniensi permutavit, anno vero 1771. iterum remeavit ad Kes­markienses. Quinquennio post dignitati Senatoriae Posonii ad­motus, hic usque annum 1784. vixit, que nimirum per b. m. Jose-

Next

/
Oldalképek
Tartalom