Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS PRIMA ab A. 1557–1671

17 In Mscripto reliquit synodologiam, quod tamen opus incuria filii Jacobi, qui post fata patris Thorunium concedens, omnia Mscripta praeclari genitoris secum asportavit, periisse Schmal in vitis superint testatur. An. 1659. Joannes Heinseli, Nicopolio pannon. Postquam ab exte­ris rediisset, an. 1662. Eliae Kreichelio in rectoratu neosoliensi successor datus fuit, unde eodem in munere Brisnam discessit, sed iam an. 1668. scholae valedicens politicum vitae genus est amplexus. Erat vir sedulus pluraquae opera luci publicae expo­suit, inter quae nominari merentur sequentia: Diatribe philosophico-theologica de Creatione. Solnae 1665. Disquisitio de natura fidei iustificae. Leulsch. 1667. Exercitatio theologica de maiestate omnipresentiae Christi hominis. Ib 1666. An universale et parliculare sit peculiaris entis affectio? Ib. 1665. Disputatio de causis corporis naturalis. Ibid. 1667. De Aristotelis cum scriptura sacra consensu et dissensu. Jenae 1660. De usu notionum logicarum in mysterio fidei resp. Andr. Langio, csetnekiensi. Leutsch. 1662. Joh. Wilh. Höflinger, Neosolio-Pannon. An. 1659. David Güntherns, Jena Yiltebergam concessit, factus post reditum Leutschoviae tribunus plebis, qua talis vasa sacra Generali Volckra resignavit, cum an. 1674. Leutschoviensibus evangelicis templum eriperetur. Zacharias Láni, trenchin. Hung. Erat filius Zachariae Superintendentis evasilque post reditum omnium postremus rec­tor gymnasii celeberrimi banoviczensis, inde nimirum una cum ministris loci et studiosa iuvcntute armata manu exturbatus, ut narrat Rezik in Gymnasiologia et Schmal in vita Zách. Láni Su­perintendentis. Joh. Monkovicenus, ujheliens. Hung. Natus an. 1636. patre itidem Joanne, diacono ujheliensi. Studuit in patria, Teuto- Lipcsae, Okolicsnae, Olassini, Raiecini sub germano fratre Da­niele, Neosolii, Posonii, apud exteros vero Jenae per biennium. Factus est post reditum pastor Neo-Belae, ordin. an. 1662. 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom