Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.
PERIODUS PRIMA ab A. 1557–1671
14 ibidem An. 1689 beate in Domino est mortuus. Fata sua et reliquorum sympalaestritarum prolixe enarravit in libro, quem „Micas historico-theologicas“ adpellavit, qui vero hucdum in Mscripto haeret. Scripsit praeterea opus: „de scriptis Hungarorum, quae in Theologia, Jure, Medicina et Philosophia edidere, adiectis quoque transsylvanicis“ nec non historiam ecclesiasticam Hungáriáé, quorum Schmal in vita Jacobi Zabeleri, et Rotarides in lineamentis suis meminere; denique cum socio Joh. Sextio, pastore slav. carponensi: „Animadversiones in narrationem captivitatis papisticae Georgii Lanii“ a. 1676, quae vero omnia, documenta quippe ad illustrandam historiam Evangelii in Hungária omni pretio maiora, incuria filii Joannis, pastoris ncoscliensis, perierunt. Hic namque, teste Rotaridesio, ingentem patris ec- clesiaslico-lilterarium adparatum ita iniquissime perurbem Neoso- liensem dissipavit, ut eius tempore adhuc fragmenta eorundem scriptorum apud sutores et mercatores neosolienses facili negotio conquiri potuissent. Klein 1. c. thomo I. pag. 23 asserit, se in bibliotheca hungaricae nationis vittebergensi sequentia opera Buriana vidisse : 1) Motiven oder Ursachen an alle evang. Standspersonen den unschuldigen Exulanten Gutes zu thun um Gottes Willen. Gedruckt 168*? 4. 2) Dissertatio de perioecis. Vitteb. 1659. 4. 3) Memorabile martyrium duorum in Ungaria veritatis evangelicae testium, unius pastoris, alterius rectoris scholae lu- bethensis. qui uterque cremati sunt, et hic quidem Vetusolii ad cyppum publicum, ille vero inter castellum et pagum Dobronam An. 1527 d 22 et 24 Aug. MScriptum. Joh. Casp. Hiller, Hung. Steinberg. Joh. Johanides, Zemberino Bachoviensis Hung. Fuit post reditum pastor Marothensis et Contubernii notarius, qua talis enim parentavit ad aedes Rev. Georgio Zabojnikio, an. 1677 mortuo, teste Schmalio. Antea una cum Burio per iudicium delegatum condemnatus, qui tamen velut ex Burio 1. c. pag. 655 adparet, in carceribus comaromiensibus, pertaesus molestiarum, a religione ev. defecit. An. 1658. Tobias Schumbergius, freivaldensis Hung, natus an. 1626 patre itidem Tobia, ultra 30 annos pastore solertissimo Fridvaldiae, ad Cremnicium. Absolutis in patria studiis ad exteros, puta Brigam, Berolinum, Jenám et an. 1666 Vittebergam se contulit. Hinc ad Germaniam peragrandam animum adiici-