Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817

112 quoque Sereniss. Archiduces Joannem et Rajnerum eadem in lingua instituit. Cum anno 1831. societas erudita hungarica Pesthini coaluisset, noster Josephus Márton initio statim inter membra ab epistolis fuit cooptatus. Edidit autem sequentia in­genii specimina : 1. Grammaticam linguae theutonicae, an. 1799. quae us­que an. 1840. tertiam decimam nacta est editionem. 2. Lexicon hungarico-germanicum et germanico-hunga- ricum. 1800. 3. Praktische ungarische Sprachlehre für Deutsche. 1810. Editio 9-a an. 1840. 4. Lexicon trilingue scholasticum. 1815. 5. Lexicon trilingue latino-hungarico-germanicum. an. 1818. 6. Deutsch-ungarisch-lateinisches Wörterbuch. 2 Theile. 1821—1823. 7. Gyönyörködtetve tanító magyar olvasó könyv. 1840. Edidit praeterea Bertiichii „Orbem pictum“ ab an. 1810— 1816. thomis X. Tabulas item geographicas Demetrii Görög et Francisci Kerekes in foliis 62 continuavit et opus repertorio instruxit. Procuravit etiam editionem poematum Mich. Vitéz Csokonay 4 thomis an 1813. typis expressam, ex qua denuo edidit eiusdem selecta poemata thomis duobus an. 1816. Ephe­meridum etiam magyaricorum „Magyar Kurir“ ab anno 18'8— 1834. fuit redactor. Mortuus ex paralysi pulmonum an. 1840 d. 26. Julii. Tantum de viro hoc reperio in Ujabbkori esmere- tek tára V. 338. Steph. Kajari. Ferd. Waschowszky. Andreas Berthel, redux in Mucsfa, trans Danubium egit VDMinistrum. Joh. Hamary. Anno 1796. Daniel Betleni, fuit pastor H. C. Püspök-Ladányensis in provincia bihariensi ibique Senior. Samuel Jenei. Jacobus Glacz. Natus anno 1776. d. 17. Nov. in Po- prad, quod est unum e XVI. Scepusii oppidis. Hic etiam prima litterarum elementa cognovit usus praeceptoribus Pohl et Guth, qui puero bonarum artium amorem nature instillarunt et quo­rum senex etiam saepe cum aestimio meminit. Anno aetatis 13. missus est Kesmarkinum in Paulo Nadler, praecipue autem Jo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom