Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.
PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817
104 meruit, tribuamus aestimationem, funesto odio Collegarum tactus, sine causa sufficienti an. 1824. a munere suspensus atque sub initium anni sequentis relicta moesta Vidua et octo orphanis, ex cordolio mortuus est. Meritorum copiam auget id etiam, quod evangelicos in N.Szent Miklós, Makó et Szemlak, — ubi nunc florentes ecclesiae evangelicae supersunt — primus colligeret atque Nagylakiensi matri adiungeret. Praeter concionem sacram, in consecratione neo-erecti oratorii N.-Szent Miklossiensis habitam, nihil aliud eum typis edidisse cognovi. Uxores habuit duas nobiles virgines, unam ex stirpe Bogadiana, e Latkócziana alteram. Ex prima suscepit Josephum, Professorem rosnaviensem, ex altera Ludovicum , olim Inspectorem Senioratus békessiensis dignissimum. Caeterum erat Keblovszky vir praeclarae eruditionis. in consortio familaris, in perstringendis vitiis auditorum severus, atque rebus ordinandis ecclesiae novellae ita intentus, ut saepius, se id elfeclurum diceret, ut Coetus hic speculum reliquorum evaderet. Vir, ut memoria ejus per nagylakienses grato recolatur animo, dignissimus. Steph. Ágoston, parentibus aeque rusticis in Comitatu peslhiensi, vico Apony natus , quibuscum tamen adhuc puer Orosházám, ad békessienses, migravit. Postquam trivialia absolvisset, scholis exemtus, integro octennio rei rusticae dedit operam. Cum tamen parentes continuo sollicitaret, ut sibi studia ulterius tractare liceat, suasu Vdi Joh. Simonides devectus est Posonium, ubi sua sub Sztrecskio et Fabrio diligentissime egit. Cum Keblovszkyo Jenám delatus, ibi usque ad an. 1795. studiis incubuit, quo nimirum ab Orosháziensibus, ad latus ven. Simonides secundarius VDMin. est electus, an. 1817. mortuus Vdo Joh. Szigeti locum fecit. Anno 1792. Michael Godra, Bathovia N. Hont. Postquam in scholis patriis, nominatim Scbeinniczii et Posonii melioribus litteris fuisset imbutus, Jenám concessit, hicque biennio commoratus an. 1794. vocationem ab ecclesia darásiensi suscepit. Johann. Fogler, Schemniciensis. Hunc Schemnicii, Posonii et Jenae ad obeundum munus sacrum edoctum Rdissimus Hamaliar an. 1797. d. 26. Januar, ad latus suum pro diacono ordinavit. Paulus Zatroch. In matricula Senioratus Kis-Hontani haec de eo, manu Joh. Fejes adposita leguntur: „Paulus Zatroch röczensis an. 1769. d. 24. Jan. natus. Didicit in schola röczensi catholica, nagy Szlabossiensi, gömör-panyitensi, gömöriensi,