Breznyik János: A Selmecbányai Ágost. Hitv. Evang. Egyház és lyceum története 16. sz. (Selmecbánya, 1883)

Negyedik fejezet: Oskolai viszonyok 1528–1600-ig

adta az engedélyt, 1589-ben Schubart Erhardnak is, de 1581 Örtel káplánnak nem (láss fent 61 lapon) így doctores idoneos et recte instructos efficiunt et alias utilitates Reipublicae necessarias pariuüt. Christus Matth. 5. inquit: Vos estis Sal terrae. Sal condit cibuin, ac saporeiu atque gra­tiam adfert cibis, sine sale sunt insipida et ingrata edulia. Ita sine doctrina vita hominum est insulsa et fatua. Marci 10. Christus pueros ad discendnm suavissime invitât, sic in­quiens : Sinite parvulos ad me venire, et non prohibeatis eos, nam eorum est regnurn coelorum. Hic jubet Christus parvulos adhibere adagnoscendam doctrinam (Er heist sie nicht zum deutschen Schreiber führen, a nemzeti oskola vezetése alkal­masint, mint néha Selmecen. a városi német Íródeákra volt bizva. — ez a deutscher Schreiber), per quam adducuntur ad Christuni et concipiunt noticiam Dei et graviter objurgat eos, qui abstrahunt pueritiam a studiis. Vere enim pueros prohi­bent a Christo, qui absterrent et abstrahunt eos a studiis doctrinae verae, per quam patefit noticia Christi et cognitio virtutis et omnium rerum bonarum. Quod igitur sehola nostra dilaceratur ac distrahitur, culpa certe in me non transferenda est, sed in Dominos meos, qui ad istiusmodi pericula connivent, nec mihi aliquando, sed Dominis meis, de neglectu honestae disciplinae coram deo, qui gloriticantes se, glorificat, reddenda erit ratio. Mihi ad festum Galli, more solito, et honesto insti­tuto veterum, qui fuerunt cultores et amatores liberalium ar­tium. honestarumque disciplinarum agenda esset Comoedia, sed pueri ad istiusmodi utilissima exercitia idonei, confluxerunt in colluviem et sentinam scriptoris Germanici. Ille igitur cum suis, mea causa, comoediam Heautontimorumenos agat, dann ich kann mit Ochsen nicht llasen jagen. Erasmus, futurus Cantor, qui esse debebat, récusât munus, causa est. quod op­timi quique puerorum, qui sua voce Musicam hactenus orna­runt et ju ver unt, e schola nostra, instinctu quorundam, qui Scholae nostrae optimae consultum cupiunt, evolarunt. Quam ob rem moneo Dominos meos (quamquam non egent consilio, quo valent plurimum, tamen et summi gubernatores in mag­nis tempestatibus a vectoribus admoneri soient) ne scholam nostram Procreatricem et seminarium omnium rerum bonarum, ad nibilum recidere patiantur, sed morbo huic gravissimo, praesens aliquod remedium inveniant. Hoc Deo, qui praeses est scholarum honestarum, erit gratissimum et Juventuti ve­strae salutiferum. Haec scripsi non mea causa, sed scholae, fidei meae commissae, eam ab interitu ut vindicarem. Item de habitatione mea, et de schola reficienda. Domino Guglingero.

Next

/
Oldalképek
Tartalom