Hittrich Ödön: A Budapesti Ágostai Hitvallású Evangélikus Főgimnázium első száz esztendejének története. Budapest 1923.
XI. FEJEZET. MELLÉKLETEK
249' In classe Ill-t'a. 1. Novitii regulás gramniaticas, veterani vero syntacticas exponent utrique vero adplicate ad lectiones in libro Broederi comprehensas. Postea: 2. Sectio altera Históriám Hungáriáé idiomate hungarico de regibus ex Stirpe Arpadica narrabit, altera autem fabulas quaspiam hungarice scriptas in linguam germanicam vertet, atque grammatice resolvet. Paulus Halubka m. p. Docens. 16. A poetica osztály (1825—26) és rhetorica osztály (1826—27) vizsgarendje. (A 138. laphoz.) Disciplinae, quibus Discipuli Classis IVta e erudiebantur Semestri prioré Anni scholastici 1825—26. 1. E Doctrina fidei absolverunt Introductionem; Caput 1 de Deo, eiusque attributis; et Capitis lld i- de operibus divinis agentis, Sectiones priores duas, de Creatione et Providentia, et quidem lingua germanica. 2. Prosodia et ars metrica pertractata sunt. 3. Exemplaria quaedam styli latini poétici Ovidiana sunt lecta, in lingvas vernaculas translata, explicata et memoriae mandata. 4. E história antiqua, praemissa concernente Geographia narratae eis sunt res gestae Aegyptiorum, Israelitorum, Phoenicum, Syrorum, et Mesopotameorum, Babyloniorum, Assyrorum, Medorum et Persarum usque ad bella inter Persas Graecosque gesta. 5. Grammatica lingvae graecae pertracata est usque ad conjugationem verbi reguláris in <u, formae activae & passivae ; subjunctis semestri ad finem vergente, quibusdam exercitiis in resolvendo et vertendo. 6. História populi Hungarici enarrata est ab adventu Hungarorum in hanc patriam, usque ad extinctum in Andrea III. gentis Arpadiae sexum virilem, lingva hungarica. 7. Ex Algebra pertractata est doctrina de additione, subtractione, multiplicatione & divisione algebraica, doctrina item de potentiis et radicibus, atque extractione radicum quadraticarum et cubicarum tarn literalium, quam numericarum. Conspectus eorum, quibus artis poéticae studiosi occupabantur semestri posteriore anni scholastici 1825—26. 1. Sectionibus fidei doctrina de redemtione & sanctificatione hominum agentibus absolutis, addita sunt in appendice quaedam ecclesiae christianae dogmata seorsim commemoranda, lingua germanica 2. Artis poéticae praecepta breviter exposita sunt. 3. Exemplaria quaedam styli latini poétici Horatiana sunt lecta, in linguas vernaculas translata explicita & memoriae mandata. 4. Praemissa Graeciae Geographia, história Graecorum enarrata est. 5. In lingua graeca exercitia instituta sunt pensis quibusdam graecis grammatice resolvendis, in Iatinum vertendis & memoriae mandandis. 6. História Hungáriáé ab anno 1300 usque ad annum 1526 enarrata est, lingua hungarica. 7. Ex Algebra pertractata est doctrina de rationibus & proportionibus tarn arithmeticis, quam geometricis, de fracturis vulgaribus & decimalibus; de aequationibus denique primi ac secundi gradus. Disciplinae, quibus Rhetoricae studiosi erudiebantur anni scholastici 1826—27 semestri priore. 1. Exposita eis est doctrinae morum christianae pars prior, quae officia hominis recenset, lingva germanica.