Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

247 inde in medium allata, tum quae a dicto gubernio proposita sunt, rem judicavimus sequenti modo terminandam : Primo quatuor religiones in Transylvania receptas in libero exercitio, juribus, bonis et possessionibus, uti iis nunc fruuntur, sine turbatione qualicunque quiete et pacifice in posterum relinquen­das esse. Secundo cum catholicis ab addictis ceteris religionibus re­formatum, ut vocant, templum una cum unitariorum collegio Claudi- opoli, et Albae-Juliae templum Báthorium et simul oblatum sit quod quindecim florenorum millibus pagum Monostor a moderno possessore redimere et catholicis jure perennali in usus ecclesiarum et scholarum catholicarum applicandum tradere velint: nos id omne ratum gratumque habentes executioni quantocius volumus mandari. Tertio curam habituri sumus, ut pro institutione juventutis catholicae et scholis tales adhibeantur ecclesiastici, qui virtutum ac concordiae non minus, quam literarum studiosi nulli religioni me rito suspecti esse possint, agemusque, ut catholicae religioni de ido­neo vicario apostolico, qui omnia episcopalia et quae muneris aut juris ordinarii sunt, administrare rite possit, prospiciatur. Liberum denique catholicis juxta ipsorummet statuum reliquis religionibus addictorum declarationem et obligationem sit eritque in residentiae suae locis ac civitatibus ecclesias et exercitia sine vi­tio aut detrimento exercitiorum, templorum aut redituum aliis reli­gionibus addictorum stabilire. Et ita articulum primum et secundum praelibati diplomatis nostri declarantes omnia diplomatis capita perpetuae sanctionis pragmaticae et fundamentalis sanctimonia invio­labiliter volumus observari. Datum Viennae 9. április 1693.. (Másolatból. Heven^si kéziratai LXXIV. köt. az egyetemi könyvtárban ) 156. Tofaeus Mihály fólszentelési bizonyítványa Zabolai János részére; Torda, jun. 15. 1681.. (Testimoniales Michaelis Tofaei super ordinatione Joannis Zabolai; 15. jun. 1681.) Ego Michael Tofaeus, Ecclesiarum Ungaricarum in Transyl­vania, Helveticam Confessionem amplectentium ac quarundam Sa-

Next

/
Oldalképek
Tartalom