Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

222 — que pro suo zelo et consilio solito ministerio adjicere aliquid stu­debat, uno hoc te cautius, quod confictas a se ceremonias conciliis excutiendas primum offerebant et persvadebant, ita tandem, aucto­ritate conciliorum suffulti, omnibus ecclesiis observandas impone­bant. Prudentis est, inconsiderate ingressum iter revocare, temeri­tatis continuare, quid autem defendere ? Haec paterno affectu et officiosa necessitate dicta sunto. [Natalitiorum domini festivitate feliciter, deo benedicente et cooperante, celebrata, tandem de pro­fectione ad regiam majestatem consultabimus. Vale cum tuis optime et diutissime, deliciasque tuas meae conjugis nomine salutes offici- ciose. Dat. Veszprémii 8. dec. an. 1620. amicus et frater in domino sine dolo Stephanus Pathainus. *) (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti mú­zeumban.) 139. Pathai István levele Kanizsai Pálfi Jánoshoz; Veszprém, dec. 12. 1620.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Canisaeum; 12. dec. 1620..) Iterum salve, charissime. Fratres, quibus literas tuas, perfe­rendas ad me, tradideras, taediosa itineris incommoditate superata, me tuo nomine heri salutarunt ac literas tuas exhibuerunt, quas legi non sine cordolio. Quod nuper ad te per eundem dominum Petrum scripsi, idem sentio. Verenda patris tegenda censeo magis, quam nudanda; exorbitationem miseri senis, cui solita intemperan­tia stimulus, nocturnus ille tuo consilio inventus, conventus occasio fuit (utinam, mi fili, hanc tuam immaturam diligentiam majora non sequantur incommoda) charitatis gladio resecabimus, deo cle­menter cooperante. Interim, dum ego ascendere potuero, officio, non £ privatione proventus, privatus maneat; tunc, deo favente et juvante, et lapidem offensionis ab ostio ecclesiae, quem quidem tu collocasti, ille pedem impegit, ecclesia auditorum utcunque transiliit, amove­bimus. Miser senex ecclesiam reconciliabit (hoc enim est vulneribus piorum utile aptissimumque emplastrum) tandem bonis honestisque *) Töredékben adta Tóth Ferencz i. in. 92. s. k 1„

Next

/
Oldalképek
Tartalom