Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
85 per inconsiderantiam, amicorum tamen commendatione eo adductus, sibi viduam , ut scribis, generis nobilitate non contemnendam , sed non ea tamae venustate praeditam, quam bonus ille hianti pectore, sed clausis oculis expetebat, in uxorem desponsasse, et omnia, quae ad legitimae desponsationis officium requiruntur, perfecisse, nunc vero, quasi post festum, ut dicitur, externam formae displicentiam praetendendo, funem sponte electae sortis rescindere velle. Mi fili, nuptias consensus facit, per viam promissionis, tam de praesenti, quam de futuro, ut jurista dicit. Externa formae consideratio nec conjungit, nec separat, quamvis animos alliceat ad ineundam societatem, vel alienet, potentiajtamen conjungit actu, nec separat. Oportebat bonum illum virum oculis tersioribus rem adgredi. Nescit vox missa reverti. Oculatum oportet esse eum, qui vult talis ludere, ne forte clausis oculis £ ut veteri proverbio dicitur), canem jaciat. Sibi imputet bonus vir, si quid deliquit in suam intentionem. Certe honesti« initium principium revocare- non potest sine gravi dispendio et jactura honoris alterutrius partis. Dirimuntur quidem rata conjugia, ut scis, certis rationibus et gravibus causis impedita, sic et sponsalia scinduntur , sed causis gravioribus , quae etiam pactas nuptias dirimerent, adductis. Leves autem causae, ut externe accedentes considerationes, ut sunt: forma, divitiae, incessus velox vel tardior motus?/ ut exempli gratia Petrus desponsavit sibi Margare- tham, quam putabat esse Sophiam, Joannes desponsavit hanc glaucis oculis, naso simo praeditam, quam ipse putabat nigros oculos, nasum rectum habere, desponsavit fuscam, quam ipse existimabat esse albam, desponsavit pauperem , quam putavit esse divitem) nec constituunt matrimonium, nec dirimunt contractum. Jacob«* deceptus fuit in persona sponsae, introducta ad eum fuit Lea, quam puta- f <S4/esse Rachelem ; mane cognita intentionis suae frustratione, irascitur quidem, sed non repudiat semel receptam. Gen. 29.. Quam multa absurda, et quam magna discordiarum confusionumque incendia inde sequerentur, mi fili, si libere cuilibet, praetextu qualicunque adducto, leges ecclesiae repudiare liceret, tibi considerandum esse relinquo. Ducat igitur,mea sententia eam, quae semel placuit. Tui erit officii illum prudenti consilio adductis certis firmisque rationibus ab hoc proposito avertere et animum illius ad piam concordiam reducere. Quodsi tuis monitis non adquieverit et in suo hoc indecenti proposito perseveraverit pertinaciterque se bonis eccle-