Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
67 hanc sententiam, mi fili, ut piam et fidelem, minime damno. Judicium laudo; at in eo videris rem non exacte ponderasse, quod matrimonium in sola carnis commixtione consistere arbitratus es; nam hac ratione et adulterium matrimonium fieret, et scortatores dicerentur conjuges, fierent et spurii heredes. Meo videre, fuit inter eos conjugium et ligamen, quod solvi NB. certis rationibus nequit. Hoc ita esse patet ex definitione matrimonii, quod est legitima maris et feminae, consensu partium accedente, et juramento (seu quovis alio solenni promisso , prout consvetudo gentis fert) intercedente, conjunctio, ad propagationem seminis, adjutorium vitae et evitationem illegitimae commixtionis, instituta. Consensus accesserat juramento solidatus, adjutorium non defuit; ergo matrimonium , sed fine frustratum. Tres sunt partes constituentes matrimonium : consensus, fides, commixtio carnis; quarum nulla, per se considerata, perficit matrimonium, sed si conjunguntur, perficiunt. Si nulla harum adfuerit, nullum est conjugium; si una defuerit, ratione et judicio dirimendum ; sed de his satis. Jube itaque eos ad synodum venire, ut et ministerii auctoritas, et personarum, judicio ecclesiae causa eorum , dijudicata, honor, adversus calumniatores, testimonialibus ecclesiae literis, praemuniantur. Novissimis tuis literis certiorem me facis de discessu domini Stephani Bofcske^, sed quo se receperit, non scribis, quod equidem scire volebam. Scribis item, in locum illius successisse dominum Stephanum Rasorium. Deus bene vertat et ipsorum laboribus benedicat. Arnen. Deinde de honestissima tua vocatione subjungis ad ministerium ecclesiae @jamariensis quaerisque a me instrui, an parendum censeam. Mi fili, gratulor tibi ex animo et precor in dies feliciora. Vocatio quidem illa honesta est, nec inutile^- fore dixerim. Sed ab hac ecclesia, cujus pia vocatione tejîfeus in numerum praedicatorum adscivit, tibi nec cito, nec temere discedendum consulo. Si enim celebrem hanc ecclesiam, cujus honesta vocatione promotus es, desereres, vix eliminandum ingratitudinis argumentum de te ipso praeberes; deinde in acie constitutus es aijiomi- no; illic tibi militandum, hic adversus errores dimicandum. Quid de te diceretur , si clavum in medio navigationis labore abjiceres? ad portum ergo navis deducenda, ut tui laboris vestigia et fidelitatis insignia maneant in bene disposita ecclesia. Mei laboris vix vestigia supersunt, tu coepisti restituere, dici non potest, quantopere gaudeam , si manseris (manebis autem me consultore) meum gau' 5*