Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Előszó
AD EXTRANEOS FIDEI SOCIOS. Cum historia ecclesiae evangelicae utriusque confessionis in Hungária et Transylvania nec critica ratione, nec, quod satis esse videretur, hactenus tractata esset: non potuit non videri optabile, ut tanti studii ac laboris fructus colligerentur doctisque hominibus offerrentur. Hac de causa suscepimus hoc munus et nunc, cumin eo simus, ut librum hunc emittamus, lectoribus pauca commemoranda esse videntur. Sunt quidem sine dubio hujus generis opera, sermone cum magyarico, tum germanico atque latino confecta, quae, quamquam ejusmodi sunt, ut nobis potissimum probentur, tamen magis inchoata, quam profligata habenda sint. Ut igitur auctorum hoc genere scripturae studiosorum ex usu esse possemus, haec duo sunt, quibus maxime studuimus: unum, Monumenta evangelicorum aug. conf. in Hungária historica, quorum tria jam prodierunt volumina, fata asseclarum Lutheri in Hungária illustrantia; alterum, Codex hic diploma- ticus, cujus documentis historiam ecclesiae evangelicae utriusque confessionis in Hungária aeque ac Transylvania augere cupimus, quem et Yos, socii fidei aestimatissimi! Vobis^optime commendatum habete.