Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

32 tur. quo respiciam, non est. Sis te impense rogo, fidelis in tuo con­ductu, ut divinam recompensam promerearis, jam in hominem eva­des et si superstitem te fata voluerint, in quo aliquando gloriaberis, si probe in juventute non militaveris, non saltem pro honore nostro parere, sed et ut tuis rebus aliquando commode prospicere valeas, metuo enim, ne alii vestra diripiant, si etiam a thurearum absorptu nos divina majestas vindicet, omnia timeo, propterea tam multis te urgeo. Vivimus adhuc ex clementia dei. tuae autem sanitati, si opta­tam tenes, omnes congaudemus, quod et tu facias, rogamus, fortas­sis ad nos ascendetis propius, et tunc pluribus colloquendi facultas concedetur, senectutem sperabam mihi alleviatam iri, sed ecce in dies ingentiori onere gravamur. (Olvashatlan görög és zsidó befe­jezés.) Data Nimeth Ujvarini 17. április anno 1595. Stephanus Beythe. Külczim: Egregio juveni Emerico Beythe, filio mihi charissi mo exhibeantur. (Eredetiből. Mike Sándor gyűjteményében Szabó Károly szívessége által,) 20. Báthory András megerősíti Báthory Zsigmondiak a szász papok tizedét illető levelét; Gyulafejér vár jid. 28. 1599.. (Andreas Báthory liter as Sigismundi Báthory in objecto deci­marum păstorim saxonicorum emanatas confirmat; 28. jul. 1599..) Nos Andreas Báthory divina miseratione sacrae romanae ec­clesiae cardinalis, Transylvaniae, Moldáviáé, Valachiae transalpi­nae princeps, partium regni Hungáriáé dominus et siculorum co­mes ac episcopatus vormiensis perpetuus administrator. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit uni­versis , quod pro partibus et in personis honorabilium universorum pastorum ecclesiarum saxonicarum in sede Schenk, Kőhalom, 01- ezona et capitulo kyzdensi surrogatiisque schenkensi et Olczona commorantium. Exhibitae nobis sunt et praesentatae literae quae­dam serenissimi principis Sigismundi, domini fratris et praedeces­soris charissimi in pergamente, quarum tenor talis erat : Nos Sigismundus Báthory de Somlyó, vajvoda Transylvaniae et siculorum comes. Memoriae commendamus tenore praesentium

Next

/
Oldalképek
Tartalom