Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

31 areiidatorem, quo ipsi solutio arendarum capitulorum Medgyes et Kyzd praeteriti et praesentis anui demandata serio ab illustrissima eelsitate vestra. Cum autem (nescitur quibus fere motus tergiversa­tionibus) celsitatis suae mandatis inaudiens nobis refragetur nosque in cassum apud se laborare sinat, ob quod nobis in dies labores difiicultatesque augentur non sine damno manifesto. Proinde nunc iterum cogimur supplicare illustrissimae celsitati vestrae, ab eaque humiliter opem et auxilium implorare, quo celsitas sua hic nobis de- nuo provideat ac opituletur maxime, ne toties frustraueis excursio nibus fatigemur, ecclesiarum nostrarum curam negligere coacti. Quod beneficium dignum suae celsitati omni pietatis studio gratitu dineque tanquam humillimi ejus subditi testabimur. Quam et insu per deo clementissimo in suam tutelam commendamus. Illustrissimae celsitatis vestrae subditi fideles pastores capitulorum Medgyes et Kyzd. (Másolatból. Acta publica religionaria Hungáriáé et Transylvaniae tom. II. a nem­zeti múzeumban.) 19. Beythe Istvánnak Imre fiához irt levele; Német-Újvár april 17. 1595.. (Epistola Stephani Beythe ad Emericum filium suum; 17. april. 1595..) Accepi aliquot literas tuas , mihi gratissimas, quia tu gratus es. fac et deinceps, ut me crebra scriptorum tuorum missitatione oneres, mihi enim svavissimum est, prospera de te et tuis successi­bus audire, quemadmodum scribis, scio te pertaesum esse istius auli­cae desidiae, et mihi etiam lachrymosum est a vobis disjungi, sed miseriae et calamitati mundanae satisfaciendum est. perferam basce molestias, donec deo nostro ita visum fuerit, et tu obfirmato ani­mum , et omnes injurias hominum taediaquo curiae Sardanapalicae patienti animo toleres, concedet deus optatum et laudabilem exi­tum . piis enim omnia in bonum finem cooperantur, et tunc gaude, cum molestiis oneraris malorum immerito, gratus enim tunc es deo. me scito et malis, et morbis, ut onerosam senectutem taceam, in dies onerari et jam deo meo propitio, relevari exoptarem , si concedere-

Next

/
Oldalképek
Tartalom