Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
221 138. Hathai István levele Kanizsai Pálfi .Jánoshoz', Veszprém, dec. 8. 1620.. (.Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Canisaeum; 8. dec. 1620..) Salve charissime, precor tibi cum tuis omnia, quaecunque charitas svadét, jubet dictatque. Collega tuus, Petrus Miskolczi- nus, heri ad me praeter exspectationem venit, primoque congressu gratulabar illi, quod fam expedite et velociter, aetatis mole pressus, incederet : verum, ubi emensi itineris rationem reddidisset, obstupui, solita sua et sibi admodum familiari ebrietate, sibi malum, mihi dolorem, ecclesiae scandalum praebuit. Agnoscit et fatetur facinus ipsum cum gemitu, veniam humili cum instantia precatur,- et quod praeter poenitentiam a fatente possumus extorquere? Homines sumus, nos quoque sequitur a tergo nostrae fragilitatis inconstantia. Senex est, miser est. et tamen noster est, miseret me illius. Ergo te, mi fili, amice et diligenter rogo, ut te ipsum illi benignum praebeas ulnisque tuae fraternitatis eum amplectaris. Interea, dum ego advenero, maneat sine ullo ministerii officio, tum deo favente et juvante, bonis conditionibus, quas subire paratus est, funes exorbitationis illius falce charitatis rescindamus et vulnus ipsius malagmate pietatis oblinamus. Hoc adjiciendum adhuc censui, quod pro tua humanitate te facturum non dubito, dimidiam partem accidentalium proventuum illi fideliter indulgeas. Hoc si feceris, etiam mihi gratificaberis et tuae existimationi non parum adjicies, et favorem obtrectantium tibi conciliabis. jAudio te, mi fili, (pace tua dictum volo) canonicas pygistarum horas, nescio quo pietatis zelo ductum, sensim revocare et precationis, tuo ipsius consilio compositae, horam plane ad lucernam restringere. Mi fili, assidua quidem piorum precatio coram deo et necessaria et grata est; sed in ecclesiis novo rum rituum institutiones, idque a privato aliquo, sive is summus, sive infimus, papa vel episcopus fiat, quanto cum reliquorum ministrorum praejudicio et ecclesiarum scandalo fiat, et quale praesum- tionis argumentum inde eliciant adversarii, tuum ipsius judicium appello tibique considerandum relinquo. Hac ratione, hac via inductae sunt olim a pontificibus varietates ceremoniarum, dum quis-