Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
20Î ritate, id a me exigi, ut cum rei meae domesticae dispendio te subinde visitem. Si quando mihi te visitandi affulserit commoditas, nihil (testor deum) libentius fecero; sin minus, salva charitate, negligam; maxime, si necessitas aliqua inevitabilis non urserit. Haec, venerabilis in Christo pater, per occasionem ad tuas 1 iteras currente calamo replicare libuit. Neminem hoc tempore in rerum natura habeo, quem titulo patris digner, nisi te. Tu quidem filios multos habes; ego vero nisi unicum te patrem habeo : interim licet multos filios habeas, tamen inter eos, si non primo, non tamen ultimo 4eee dignae me affectus indicio. Pater etiam, si aliquando filium castigat, pater est tamen; filius etiam, si aliqnando patrem erga se duriorem experiatur, spem tamen de benignitate et clementia ejus non abjicit. Vicissitudinis rerum mearum tolerandae socia, senectutis tuae solatium amicabili salutationis apprecatione impertitur. His, pater optime, vale viveque deo diu. Venerabilem paternitatem tuam filiali obsequio colens Joannes Paulides Canisaeus. Másolat bői. Acta religionaria protestantium iu Hungária tom. III. a nemzeti múzeumban.) / 128. Pathai István Itvele Kanizsai Pálfi Jánoshoz; dec. 15.1619.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Canisaeum; 15. dec. 1619..) Salve, fili charissime, redux optatissime, rumorum onuste meliorum. Nos, laudetur deus, valemus mediocriter* corpore 0ţţ animo «u‘,-3 quassato rumoribns, pendemus inter spem et metum ; ad tuum reditum oculos anhelo pectore convertimus, langvido anchoram libertatis adhuc tenentes brachio. — Eja igitur, fili charissime, quocuu- que id potes modo et quam potes citissime (nam avide exspectanti nihil sat cito fit) rerum illic a te visarum et auditarum seriem, aperto compendio, literis depictam tuis, ad nos deferri cures, ut avidae exspectationis onere nostra liberes pectora et gaudio perfundas vivificesque spe pendentes animos. Nihil potes facere gratius* jffe statu, intentione, progressu ducis optimi, quem deus asserendae nostrae libertatis medium esse voluit, et gratiose donavit. Quid de motuum istorum fine tua prudens concepit fovetque gremio