Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
205 alteram vero officii, qua seniores ad suos superintendentes invitantur, quarum utriusque me esse inversorem graviter incusare videris; 4) haec omnia non mihi imputas, verum inexplebili avaritiae et mollitiei. Ut ad haec omnia respondeam : Primum quod concernit, quod ego te imbecillem senem ad me currendum solicitem, ut mirare, quo id faciam consilio, ut percontare, nihil est. Causa enim aperta, consilium liquidum. Causa est tum lapsus ministri, magnam in totum ministerium ejaculans nostrum infamiam, quam in literis 7. oct. ad me datis, gemitibus alto ex pectore perhaustis deploras; tu vero promissum tuum in literis tuis 11. oct. datis expressum habe» verbis : Per te certior factus, ipse fratribus convocatis, eo (scilicet Papam) accurram. Quia ergo te, ubi per me certior fieres, huc accursurum promisisti, ideo in re tam seria mei erat officii, ut te promissi ocius exequendi ministerio literarum mearum commonefacerem. Jam autem consilium, ut te huc venire solicitarem, non mei in pectoris scrinio fuit inventum, sed a viris, zelo ministerii a libidine et insultu maleferiatorum vindicandi imbutis, iisque haud diobolaribus, fuit'suppeditatum, quibus me nihil deferre inurbanum non esse neutiquam potuisset. Ad secundum autem, ubi me ad te venire pigere ais, super eo multis verbis non contendo : id enim aliquando forsitan verum etiam est. Nam et ego, etsi juvenis, sum tamen homo, qui malim nonnun- quam domi inter otia literaria curasque ecclesiasticas occupari, quam itineris molestiae inclementisque aeris injuriae exponi. Quod autem dicis : metuere te, ne me non tantum pigeat, sed etiam pudeat ad te venire, hunc ego tibi metum, pater optime, abigam, con- scientiosa hac asseveratione, quod nempe, si me tui, hoc est, te pro praelato et superintendente meo agnoscere pudet, sane etiam ipsum deum mei, hoc est, me pro suo servo agnoscere pudeat; si me ad te venire pudet, sane etiam ipsum deum invocatum ad me venire pudeat. Quid ? Itane fidelitas et sinceritas mea hactenus tibi fuit comprobata £ ut talis de me cogitatio candido tuo in pectore locum adinveniat. Haec est, pater, severa virgae tuae asperitas, quae me ad gemitus usque pungit, tundit, vellicat. Metuo, inquis, ne te ad me venire pudeat. Cur, quaeso, me puderet ? Quanti te, erga quem jam inde ab initio filialia propemodum indui viscera, a me fieri putas ? Nihiline ? viline ? titivilitiine ? Dii meliora sane ! Caede me, pater, virga, qua voles; sed hanc, ut asperrimam, confractam igni