Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
203 vinciendum diligentissimeque custodiendum jubeo, donec per te certior factus, ipse fratribus convocatis eo accurram, ut ipsum officio privatum magistratui tradamus, supplicio afficiendum. Si autem dominus vicecomes in manus tuas illum tradere recusaverit, nihil refert, teneat ex nostra annuentia; id ab ipso cognoscas solummodo, an velit ipsum nostrae submittere censurae, si convenerimus. Bene diuque vale. Dat. Veszprémii 11. dic oct. an. 1619. tuus sine dolo Stephanus Pathainus. 0 quam foret consultum et mihi jucundum, si ex transdanubianis fratribus interforent : da operam, ut aliqui adsint; rescribe per hunc dominum Szilium. (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária toni. Ili a nemzeti múzeumban.) 126. Pathai István levele Kanizsai Pálfi Jánoshoz; Veszprém, oct. 29. 1619.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Camsaeum; 29. oct. 1619.) Pathainus suo Paulidi salutem et gratiam precatur a deo. Literas tuas 23. oct. datas accepi, dilecte fili, in quibus videris me tarditatis et non satis a te perpensae negligentiae arguere, mirari- que, quod mea imbecillitas voto tuo, zelo forsitan bono, sed immaturo (quod pace tua dictum esto), festinanti, non respondeat. Ego quidem in hac causa nec properandum, nec temere agendum censeo. Martinus haereat in sua pice, donec tempus et occasio nobis viam ad causam ejus adgrediendam aperiat. Ego non credo, omnia esse vera, quae de illo dicuntur; ergo alteram quoque litigantium partem audiendam esse arbitror. Praeterea apostolico consilio procedendum et gladio charitatis feriendum esse dixerim fratrem in delicto aliquo occupatum. Dicit enim Galat. 6:1: Fratres, si occupatus tuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis et statis in portu tranquillitatis, instaurate hujusmodi spiritu mansvetudinis, considerans temet ipsum, ne et tu tenteris; invicem alii aliorum onera portate et sic complete legem Christi. Nam, si quis videtur sibi aliquid esse, cum sit nihil, suum ipse fallit animum etc.. Ceterum si consultandum ulterius censes, miror sane, nec id sine rati-