Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

adversantium Harpyae e spelunca sutorum advolent raprantque, prout contigit in causa Georgii Czeglédi^. ac me sine mora certifi- ces, ut convocatis iis, quorum interest maxime, communi suffragio nefarium illum offici^ dignitate spoliemus, ac e sublimi ministerii gradu dejiciamus, privatum tandem officio dominus vicecomes, si voluerit, rapiat puniatque juris ordine, laicum, non ministrum eccle­siae. Sic factum nuper Viennae cum jesuiticae sectae homine, in manifesto homicidio deprehenso, qui a sui ordinis hominibus depo­situs primum, traditus in manum lictoris, post occisus est. Verum tamen, dilecte fili, tuam hac dere opinionem et judicium velim mihi aperias scripto. Nam scio, te adeo sumtibus parcere et corpori, ut non patiaris a consvetis limitibus avelli. Quid vero, si mea attigeris tempora, facturus ? Ego, laudetur deus, valeo vivoque tolerabiliter, prout morbosae senectutis tempora ferunt; ut tu cum tuis beatis­sime et diutissime vivas, voto fraternitatis et sinceritatis pleno pre­cor. Amanter solatium meae peregrinationisj vitae, sortis quoque tuae sociam. Ergo valete, meae deliciae. Dat. Veszprémii 7. oct. an. 1619. tuus sine dolo Stephanus Pathainus superintendensT Külczím : Reverendo, rarae eruditionis laude ornatissimo ac in rem ecclesiae Christi nato viro, domino Joanni Paulidi Canisaeo, fidelissimo ecclesiae papensis ministro ac seniori ecclesiarum ejus­dem districtus vigilantissirao, domino et fratri in Christo filii loco amanter colendo. (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti mú­zeumban.) 125. Pathai István levele Kanizsai Pálfi Jánoshoz; Veszprém, oct. 11. 1619.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Canisaeum; 11. oct. 1619.) Iterum ^alve, dilecte fili. Nuper ad te de sceleratissimi illius Martini negotio nutanti animo scripseram, et metuo, ne tu dubius sis de processu officii, quid agere debeas. Vitam ipsius jam penitus introspectam teneo. Certe vita dignus non est. Itaque velim rescri­bas, an ad te receperis et in quo statu apud te versetur : arctissime

Next

/
Oldalképek
Tartalom