Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
Í9G 118. Pathai István levele Kanizsai Pálfi Jánoshoz; Veszprém, aug. 19. 1618.. Epistola Stephani Pathai ad Jo annem Pálfi Canisaeum; 19. aug. 1618..) Salutem in Christo domino. Literas tuas cum convocatoriis transdanubianorum fratrum accepi, eorum propositum laudo, nostram vero tarditatem quomodo laudare queam? Sed conditio nostra pluribus impeditur incommodis. De profectione nostra, quia te venturum polliceris ad me, niliil scribam, coram, deo volente, decernemus, et rogo diligenter, ut venias, quo citius, eo gratius et commodius. Nam ego propter varias incommoditates pedem domo efferre non valeo. Ceterum, vehementer te oratum volo, ut quacunque potes occasione, has tuis inclusas ad dominum Georgium, generum meum, perferri cures; ego vicissim, si quid jusseris, tibi bona fide gratificaturum me polliceor. Reliqua, quae scribenda essent, omnia ad tuum adventum conservo. Bene diuque vale, mi fili. Salutat mea familia conjugem tuam osculo charitatis. Datum Veszprémii 19. aug. tuus sine dolo Stephanus Pathainus. (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti múzeumban.) 119. Pathai István levele Kanizsai Pálfi Jánoshoz; Veszprém, sept. 23. 1618.. (Epi stola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Canisaeum; 23. sept. 1618.) Gratia domini nostri Jesu Christi tecum, mi fili. Amen. Jam literas obsignaveram ad te perferendas, cum tuae supervenerunt hodie hora 1. pomeridiana, in quibus scribis de statu illius incon- stantissimi Czeglédii. Hoc animus praesagiebat meus, verum non licebat tempus experientiae anticipare. Diabolus militat in corde desperatorum et quaerit eos devorare, tanquam leo famelicus; verum vivit deus, qui omnia molimina satanae novit et potest in fumum abigere. Nos nostro fungamur officio, eventum deo committentes.