Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

\ cl V’-'ţjMAJţ/ * rJjL sciam. Datum Veszprémii 5. febr. 1618. tuus sine dolo Stephanus Pathainus. ; , (Másolatból. Acta religionaria protestantlum in Hungária tom. IU. a nemzeti mú­zeumban.) 112. Pathai István levele Kanizsai Pálű Jánoshoz: Veszprém. febr. 17. 1618.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pál fi Canisaeum * 17. febr. 1618..) Pathainus charissimo suo Paulidi salutem in domino. Petis, te de rebaptisatione cujusdam feminae thracis instrui: num liceat se­mel baptisatam rebaptisare ? Sane non dubito charitatem tuam exacte nőssé, ex veterum sententia baptismum in forma a Christo instituta collatum non esseiterandum. Nam veteres sub poena depo­sitionis prohibebant, can. apostolico 47.. Ceterum baptisantis persona apud veteres non veniebat in considerationem. Dicunt enim bapti­smum firmum esse, etiamsi ab haeretico, laico vel judaeo non bapti- sato esset collatus^ modo in forma a Christo instituta sitrOe con- secr. dist. 4. c. romanus. Item: A quodam judaeo. Dico igitur, si baptisata est, nullo modo esse rebaptisandam. Nam thraces eandem formam habent baptisandi cum papistis, vel, dixerim, aliquantisper puriorem. Si autem dubitatur de baptismo baptisandae; baptisetur hoc modo : si baptisata es, non te rebaptiso ; si non, baptiso te ine nnmine patris et filii et spiritus sancti Arnen. Ita enim legimus in quibusdam romanorum Agendis. Certe, si thraces et graeci reba- ptisentur, nos quoque, qui ab idololatris sumus baptisati, rebaptisa- bimur. Nam forma una eademque est apud utrumque. Dominus Ba­silius Fölső animum alienum non induit; mentem illius non intelli- gis, nec est, ut tam alte de ipso suspicerfk Videtur tamen moleste ferre, quod de ipso publice fueris locutus; monendus privatim fue­rat, non publice carpendus. Sed cum una fuerimus, aptius et pluri­bus de hac re conferemus. Spero ipsum quoque redditurum facti rationem, si- ad eum scripseris. Bene vale, diuque vive cum tuis omnibus. Arnen. Salutat mea tuam familiam charitatis affectu. Da­tum Veszprémii 1Î, febr. 1618. tuus sine dolo Stephanus Pathainus. (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti rau­£ iJ/v\brC\A VAGA' cröc-'' • ~ -r.t aJsbJrfrLe-yvw, io.

Next

/
Oldalképek
Tartalom