Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

185 Si quae mulctae, pecuniae a quibuscunque de jure ex amis­sione causae deponentur, eae in congregatione penitus helluando non absumantur, sed pro futura necessitate apud dominum seniorem reserventur. Leges istae et articuli lecti et publicati sunt in castello raho- viensi in praesentia, auctoritate generosorum dominorum patrono­rum comitatus kis-honthensis et in electione domini senioris ac ejusdem confirmationis die 19. april, anno domini 1617., quorum nomina haec sunt subscripta et eorum auctoritate bae leges confir­matae : Joannes Bakos m. p. Michael Kubinyi m. p. Stephanus Kubinyi senior m. p. Matthias Csongrád m. p. Franciscus Jákoffy m. p. Michael Horváth m. p. Dósa Tamás m. p.. Coram me Samuele de Melikio, superintendente zoliensi, thu- rocziensi, neogradiensi et nagy et kis-hontkensi eodem anno et die ut supra. Sequitur subscriptio dominorum fratrum. Jacobus Holius, minister ecclesiae osgyaneusis et senior fra­ternitatis kis-honthensis m. p.. Franciscus Dropkinius, legitimus minister ecclesiae taxovien- sis, subscribit m. p.. Joannes Smrtnikius vlKanoviensis, pastor ecclesiae Christi, quae colligitur in Nagy-Szuha in eodem comitatu, notarius almae fraternitatis subscribo m. p.. Joannes Luczius promptissime praelectos articulos acceptat iisque debitam obedientiam addicit. Ego Adamus Briznensis, pastor ecclesiae brezoviensis sub­scribo m. p.. Georgius Stephanides littilensis, ecclesiastes klenóczensis. Georgius Textorides, minister ecclesiae szkálnocensis m. p.. Jonas Bubenkius, minister ecclesiae kraszkoviensis m. p.. Joanue8 Huszti, pastor ecclesiae cserencsensis m. p.. Paulus Selingius, pastor ecclesiae Christi pokoragyeusis m. p.. Albertus Őrié, banensis, minister ecclesiae Christi ibidem Koronobanae indignus Christophorus Lepkinus ecclesiastes osgyaniensis subscripsit verae censurae legum m. p..

Next

/
Oldalképek
Tartalom