Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

174 stola, majorLdoloris acredine referta, quam milii dominus Isaacli heri exhibuit,°«oleo, hem, doleo plurimum, quod sepulturae ipsius adesse non potuerim, quae viva nonnisi cum lacrymis a meo latere se avelli patiebatur, quoties a vobis discederem, en, ego adesse non potuexiftp Jucundae delectationes cum praeteriit, amarior esse solet memoria. Sed factum esse nostro bono arbitror, ú^uxissem enim vestros dolores collaerymatione. Tenellam Judithulam, en, audio, eodem telo sauciam! Eripere non possumus, donabimus, id- que non inviti, sed tristes propter solam sejunctionem. Mi fili, ma­nus Jehovae est, quae colligit fructum tuae dispensationis. Cave, ne te difficilem praebeas; hic patientia, hic fortitudine opus est. Procumbe in genua verae humilitatis coram deo et dicas cum Jobo : dominus dedit, dominus abstulit, fiat voluntas tua domine. Ecce servus tuus coram te est, fac cum eo, quod bene est in oculis tuis, propter magnum nomen tuum, infunde gratiam cordi meo, qui/^vires meas renovet ad obedienăam nutui tuo. Fili mi, dominus abstulit. Quid abstulit ? Fructum arboris a se juxta flumen verbi sui plantatae. An non licet deo ex sua arbore fructus, quos et quando illi libuerit, decerpere ? Imo vero maxime. Quo rapuit hunc fructum ? Ad se transtulit; dixit enim : ubi ego sum, illic erit et minister meus. Quid illic nj&äka, quem statum et officium habitura ? Relata in numerum sanctorum servorum et famu­lorum dei, non esurit, nec sitit, regitur ab agno, sedente super thro­num viventis dei; deducet eam ad fontes aquarum et absterget omnem lacrymam ab oculis ejus; induit illam alba illa aeternae beati- tudinis stola. Ergo deflebimus sortem ipsius ? Invidebimus nostris hanc felicitatem, quam nos ipsi hic gementes per multas tribula tiones quaerimus? Absit, imo laudetur deus, qui nos visitare cle­menter dignatus est, et rogemus, ut misericorditer perficiat in no­bis, quod fieri decrevit illius gloria. AmenADeo favente et juvante die lunae, hoc est, 30. praesentis mensis te visurus et salutaturus iter ingrediar. Faxit deus/vvos salvos salutem. Arnen. Novi nihil habeo, quod tuis auribus dignum putem, praeter id, quod turcici im­peratoris legati ad Caesaream majestatem heri Veszprémium ingressi^ hodie Jaurinum profecturi. Consoletur te deus. Arnen. Datum Vesz- prémii 27. jan. 1617. tuus sine dolo Stephanus Pathainus. (Másolatból. Acta religio nari a protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti mu- , í . , zeumban.) , ~ . tPirp /o —_ í. - /i... » ' i i * j_ t ' . f '

Next

/
Oldalképek
Tartalom