Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

163 eorum, reprobatis et ad aeternum exitium praedestinatis, quos ad hunc finem damnationis ex vi hujus decreti pervenire necesse sit, ita, ut in his justum suum judicium, in illis misericordiam declaret? 11. ) Vel, num deus ab aeterno omnes, sine ulla discretione, homines ad vitam aeternam in Christo Jesu indiscrete elegerit et quidem electione proprie sic dicta, ut, sive in hunc Jesuin Christum credant, sive non credant, ex quibus tamen omnibus, ad vitam ae­ternam a deo sic electis, praedestinatis et praeordinatis, ii saltem salventur, qui fide Christum amplectuntur, ceteri sua infidelitate damnentur? An vero deus ab aeterno in Christo et per Christum ordinaverit ct elegerit ex mero beneplacito et gratuito favore eos, omnes, singulos atque solos, qui, acta poenitentia, in hunc mundi salvatorem, Jesum Christum, constanter et ad finem usque creditu­ros praevidit ? 12. ) Pro priori militant calviniani; secundum anno [1593. WUrtembergae movit, sub infelici sidere natus, Samuel Huberus ; postremum nos lutherani, puriori augustanac confessioni addicti, tanquam orthodoxam et omnibus clausulis verbo dei maxime con­sentaneam, libenter amplectimur atque propugnamus. Caput II. 13. ) Ne autem quaestionum copia atque rerum tractandarum varietas confusionem aliquam pariat, in quatuor classicas prima­rias quaestiones universam articuli diexodon dispescemus. 14. ) Quarum prima constituentes causas aeternum illud ele­ctionis salvandorum decretum indagabit; altera electionis hujus objectum expendet, utrum nimirum absoluta, an ordinata, vel quod idem est, utrum universalis ea sit an particularis ? tertia, numerum electorum, num certus ac definitus ille sit, inquiret; quarta denique ac postrema disputationem de perseverantia electorum pertexet et num electi gratia dei excidere possint, investigabit. Quaestio I. 15. ) Causae avtganxai, constituentes, aeternum electionis sal­vandorum decretum, praedestinationis et justificationis articulorum magnam esse cognationem inde liquet, neque alio modo fit electio ad vitam, quam quo fit justificatio hominis peccatoris coram deo. 16. ) Quemadmodum ergo non absoluta dei voluntate justifi­11*

Next

/
Oldalképek
Tartalom