Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

162 dei concurrat, verum non ad peccatum per se consideratum, sed ad finem, ad quem etiam contra peccantium intentionem peccatum destinatur. 7. ) Consimiliter haec dei providentia a praedestinatione differt tanquam genus et species. Providentia enim complectitur omnem dei curam circa res a se creatas et in suo cursu naturali procuran­das omnes et singulas. Praedestinatio vero seu electio ad salutem est veluti species seu specialis quaedam providentia, quae non circa res universas, sed hominum tantum perpetuam salutem unice occupatur. 8. ) Hinc equidem sive usum scripturae spectes, indifferenter haec duo vocabula, praedestinationis nimirum et electionis, in sacris usurpantur, sive latitudinem eorum consideres : certum est, eosdem esse praedestinatos ad vitam, qui sunt et electi, et electos eosdem plane, qui praedestinati in verbo dei nominantur, Eph. 1,4. 2 Thess. 2., licet nonnulli tempore distingvant, sed illi uni errori plures substernunt. 9. ) Corollarii loco addendum tandem duximus, vocabulum praescientiae, etiam de deo acceptum,'Ofiwvvfiiav quandam admittere. Nam nonnunquam in scripturis generaliter, indefinite et late acci pitur, de notitia rerum omnium, quae sunt, aut quae futurae sunt Ipse fines mundi et omnia, quae sub coelo sunt, videt. Interdum vero sumitur restricte et determinate ad certum subjectum salvan­dorum, Rom. 8, 30.: „Quos praescivit, hos et praedestinavit“, hoc est, divo Augustino interprete: „Quos credituros in filium prae­scivit, hos ad salutem praedestinavit.“ Quae specialis et determi­nata praescientia ejusdem est latitudinis cum praedestinatione e electione. Caput I. Status controversiae genuinus. 10. ) Quaeritur ergo, num deus occulto quodam et sibi saltem cognito decreto, ab aeterno, in humano genere, personas quasdam certas, singulares, individuas, et quidem paucissimas, sine ullo fidei in Christum respectu, sic ad perpetuam salutem elegerit, ut illas con­verti, fide donari, justificari et salvari absolutissime sit necesse; reliquis omnibus ex mero liberoque voluntatis divinae beneplacito, sine ulla prorsus consideratione impoenitentiae et infidelitatis

Next

/
Oldalképek
Tartalom