Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

161 usus bic ad refellendos quamplurimos errores et detegendas varias obscuritates futurus est maximus, post rem ipsam aggrediemur, in primo capite statum ipsum controversiae posituri; in secundo the­ses nostras confirmaturi; in tertio tovg avrilsyovrag ostensuri. 2. ) Eorum vero numernm divi Pauli aurea exprimit catena Rom. 8, 29. et alibi, praescientiae, praevidentiae , voluntatis, pro­positi, consilii, praedestinationis item et electionis vocabulis. 3. ) Distingvendum igitur est inter aeternam dei praescien­tiam, sive potius omniscientiam, et inter aeternam praedestinationem sive electionem filiorum dei ad salutem, gemino observato discrimine. 4. ) Quoad prius. Praescientia sive omniscientia dei, qua ille omnia, antequam fiant, praescit et praevidet, omnes a se conditas, tam malas, quam bonas, in suo gyro complectitur creaturas; aeterna vero dei electio tantum bonos, hoc est, filios dei electos concernit. 5. ) Deinde praescientia dei praevidet et novit omnia, etiam mala, prius, quam fiant, alioquin nec esset deus, ideoqne potius ad es­sentiale ipsius idioma, quam ad voluntatem refertur: nec tamen per se et solitarie intellecta causa eorum est malorum, neque rebus praescitis imponit necessitatem. Nam si res aliter eventurae fuissent, aliter etiam deus omniscius praescivisset; quoad extra vero sine rerum praescitarum respectu, a voluntate, proposito et consilio plurimum differt, ita quidem, ut non statim, quae praescit deus, ea etiam appro­bet ac velit, licet omnia, quae vult, etiam sciat. Electio vero sive praedestinatio non tantum praescit electorum salutem, sed et cle- mentissima dei accedente voluntate, procurat, promovet, juvat et efficit salutem nostram ; mala porro, quae diabolus et perversa ho­minum voluntas molitur, impedit, propulsat atque prohibet. 6. ) Pari ratione providentia et praescientia dei, tametsi obje­ctorum quidem ambitu ejusdem sit latitudinis, hoc est, aequaliter ad omnes res, tam malas, quam bonas sese extendat: praescientia ta­men essentiale dei idioma in mente depingit, providentia autem uberius erumpit ad actus et operationes dei, sed pro diversitate objectorum maxime differentes. Bonas enim piorum voluntates et actiones mandat, gubernat et vult, approbat et perficit, Joh. 15, 5.: „sine me nihil potestis facere“ ; Phil. 2, 13. „deus operatur in nobis et velle et perficere“ : malas vero actiones detestatur, punit et ad finem etiam certum, gloriae suae, et ecclesiae saluti subser­vientem, dirigit, ita quidem, ut in malis etiam actionibus voluntas BY. OKMÁNYT. X. 11

Next

/
Oldalképek
Tartalom