Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
dilatem perferendi quaerente. Dc presbyterii constitutione , quod scribis, laudo plurimum, et precor, ut felici admodum fine pii conatus claudantur. Benedicat tibi deus ct sanctos tuos labores in aedificationem ecclesiae suae promoveat. Amen. De hoc uno, optime fili, pace tua dictum volo, te monendum censeo. Jubes me senem ad te venire, pie quidem et officiose; sed an satis convenienter, tibi relinquo considerandum, cum tu et viribus magis polleas, et hoc tempore commoditates me longe meliores habeas. Ego) nunc et jumentis idoneis et famulo destituor, solus gemo nihilo remissius, bis incommoditatibus quoque neglectis, tibi aequum postulanti morem gererem membraque senilia itineri atterenda et quassanda committerem , si saltem conductitium possem nancisci vectorem. Sed horum plane nullum apud nos subsidium. Animus quidem ad te veniendi paratus, facultas deest. Ut igitur utrique nostrum, qui invicem salutari propemodum pari desiderio cupimus studemusque, satisfiat, tu conducto aliquo, qui te advehat (nam illic major copia horum) ad me transi atque libellum a domino Peczelio ad me missum, de presbyterii heidelbergensis ordine , tecum adferas, delineationes quoque collationis comjathensis, nec non scriptum tuum, quod ad sutorem sárváriensem mittendum decrevisti, ut hic unum atque alterum diem consultando consumamus, et sic invocato brachio domini ad tuos iterum cum benedictione te recipias. Sunt et alia quaedam tecum communicanda, quae missilibus literis credenda non censeo. Deus tibi, mi fili, cum tuis omnibus mihi carissimis, benedicat et fortunet tuos labores. Arnen. Datum Veszprémii 23. nov. an. 1015.. Kiilczlm: Excellenti eruditione claro et in rem ecclesiae Christi nato viro, Joanni Paulidi Canisaeo, strenuo evangelii Christi proclamatori in ecclesia papensi, necnon ecclesiarum in districtu papensi verbo dei collectarum seniori vigilantissimo et diligen- tissimo, domino filii loco observando. (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti múzeumban.) EV. OKMÁNVT. X. 10