Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

136 bilis animo meo sententia. Haec Lutherus contra Bucerum et cete­ros helvetianos. 9. ) Cetera omnia fratres nostri contubernii ita pro suo candore moderabuntur; quo divinae cum primis gloriae, ecclesiae, Christi sangvine redemptae, saluti, nostro denique contubernio minime de­decori fiant. 10. ) Sed a prototypo augustanae confessionis doctrinae ne la­tum quidem pilum discedant. 11. ) In aőiácponoig largiri ipsis quaedam poterimus. 12. ) Et si omnino nobis convenire in hoc mysterio cum ipsis possit, tamen pax prius firmari nequiret, quam de ceteris quoque controversiis decisio fieret. Jam tandem subnectendae veniunt conclusiones. In doctrina de sacra eucharistia inter augustanae et helve- ticae confessionis concionatores convenit in his conclusionibus in synodo comjathensi anno 1615. 9. sept. : 1. ) Quod verba coenae dominicae singula proprie, ut sonant, intelligenda sint in coena domini. 2. ) Quod corpus et sangvis Christi in legitima coenae admini- stratione, ubicunque administratur, adsint vere, non tamen localb neque physico, sed sacramentali modo. 3. ) Quod vocabulum sacramenti interdum pro ipsis elementis, hoc est, pane et vino, usurpetur; interdum pro toto mysterio coe­nae, id est, signo et re signata. 4. ) Quod substantiam sacramenti coenae non tollit neque ponit infidelitas hominis. Petrus Czene, szempezinus, superinten­dens fratrum helveticae confessionis in partibus cisdanubianis m. p.. Stephanus Patainus superattendens m. p.. (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti mú­zeumban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom