Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
133 tur, ore sumi corpus Christi, et supernaturaliter sumi. Prior enim phrasis respicit organum seu instrumentum; posterior modum notat, quo corpus Christi percipitur. Quando ergo ore corpus Christi manducari dicitur, ogyuvov &stix6v intelligitur, non modus perceptionis, qui est supernaturalis. Helv. 2.) Quot sunt modi manducationis in coena, tot etiam erunt percipiendi instrumenta. Atqui duo sunt. Ergo. Ratio connexionis in majori haec est, quia quilibet modus aliud requirit percipiendi instrumentum. Aug. resp. negando connexionem majoris. Uno enim et eodem instrumento, in verbis institutionis expresso, ore scilicet totum sacramentum sumitur, et una et eadem indivisa est manducatio panis et corporis, una et eadem bibitio vini et sangvinis Christi, nimirum sacramentalis, cujus una et sola causa est ipsa unio sacramentalis? ex ipsis institutionis verbis dependens. 5. ) De effectu sacro-sanctae eucharistiae. Helv.: A quocunque res vere vivifica percipitur, illa aut vivificat percipientem actu, aut si non vivificat, tum perimitur a percipiente vis ejus vivifica, quod absurdum. Aug. resp.: In majori committitur sophisma naga r<> xatu n, xcu ani mg. Vera est sane de causis naturaliter agentibus, quam determinat ad unum oppositorum Aristoteles 8. Physicorum, non vero de agentibus voluntariis, quae determinantur ad utrumque oppositorum a philosopho, 2. Physicorum, et actionem suspendere possunt. Tale agens est deus, qui, quos vult, vivificat. Joan. 5.. Vivificat vero illos, qui in ipsum credunt. Quare effectus vivificare non ad quodlibet, sed ad certum et determinatum subjectum est accommodandum. Nam omne receptivum non recipit modum per modum imprimentis, sed per modum receptivi tatis. Scaliger Exercit. 16. sect. 2.. Oecumenius 1 Cor. 15, sacratissimum Christi corpus manibus impuris accipiunt indigni et ori exeerando suo admovent. Fulgent. libr. 9. Aug. epla 162.. Sic Judas proditor bonum Christi corpus , et Simon Magus bonum baptisma Christi percepit; sed quia bono bene non sunt usi, male utendo deleti sunt. Bernhardus textu 2. sermone de coena domini: „Impii sacramentum verum accipiunt, sed essentia non salubris efficacia.“ 6. ) Tandem agitatum, an infideles et impii substantiae carnis domini, animae et divinitatis ejus sint participes ?