Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
132 adversarii; capernaiticam et oralem seu sacramentalem manducationem unam et eandem esse, cum tamen toto coelo, quod ajunt, ab invicem dissideant. Quare calumniose et falso hoc orthodoxis affingunt. Capernaitica namque manducatio carnis Christi fit: 1.) immediate, 2.) naturaliter; at sacramentalis 1.) mediante pane, 2.) mystice , quatenus scilicet caro Christi pani unita est divino verbo, modo coelesti, mystico et incomprehensibili. Helv. instantia: Paulus 1 Cor. 11, 29. inquit, indignos judicium manducare, non corpus domini. Aug. resp.: 1.) Expressis verbis apostolus testatur v. 27. manducando panem et bibendo vinum, indignos reos fieri corporis et sangvinis Christi. Unde invicte concluditur: cujuscunque rei sunt indigni manducando, illud quoque in sacro sancta coena accipiant necesse est. Atqui corporis Christi in sacra coena praesentis sunt rei, ergo etc.. Resp. 2.) per instantiam : Si indigni non sumunt corpus Christi, ergo nec sacramentum , quia corpus Christi est pars materialis hujus sacramenti. Ad hanc responsum ab helvetianis per negationem consequentiae, qui ajebant, aliud esse, sacramentum integrum esse, aliud sumere sacramentum. Mandit, inquiunt, sacramentum, etiamsi impius non sumat corpus Christi. Aug. resp.: Quam vana et futilis, mi Christe, est haec distinctio, patebit ex sequentibus. Quodsi enim sacramenta dici queant sacramenta, etiamsi impius non sit particeps corporis et sangvinis Christi, sed solum externorum elementorum, tum profecto extemplo papisant helvetiani, quippe extra usum divinitus institutum, consistentem in dcóasi fírtv Xehpai affirmant sacramentum esse sacramentum, id quod papisticum et heterodoxou. 4.) De causa formali et in specie de modo, quippe qui sub causa formali potest contemplari. Helv. 1.) Quidquid sumitur ore, non sumitur supernaturaliter. At corpus Christi sumitur ore. Ergo non sumitur supranaturaliter. Ratio consecutionis in majori haec datur: Quia os est instrumentum naturale, non supernaturale. Aug. resp.: Committi petitionem principii. Neque vero vel tantillum probat allata ratio, siquidem peccat fallacia ignorationis elenchi. Non enim uno et eodem modo a lutheranis haec accipiun