Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

131 1. ) Gregorius Csatáry, senior, pastor mosoniensis. 2. ) Thomas Patkó, minister tyrnaviensis. 3. ) Matthaeus Tolnay, mystes samariensis. 4. ) Joannes Samaraeus, ecclesiastes nagy-magyariensis. 5. ) Emericus Regius Peczelius, rév-comaromiensis. 6. ) Paulus Czeglédy, ludi magister tyrnaviensis. Horum haec praecipua fuere argumenta contra nostras theses de sacro-sancta eucharistia directa : 1. ) Principio praemisere: Helvetica confessio haud docet in sacro sancta eucharistia nuda solum symbola esse, ergo injuste hu­jus criminis helvetiani accusantur , id quod volebant probatum ex articulo 19., 21. ejusdem confessionis. Responsum a nostris: Diversum scripta theologorum ipsorum testari, id quod ex Calvino, Beza, Martyre etc. oyőaXfAocpávwg cla­rum est. 2. ) De causa efficiente collatum : Helv. : Dominus ipse porrigit corpus suum: ergo minister pa­nem et vinum duntaxat ut signa corporis et sangvinis Christi. Aug. resp. : Uterque verum confert sacramentum, sed diver­simode. Christus propria authoritate; minister nonnisi instrumen- taliter seu ratione externi ministerii, per quod tamen spiritus san­ctus est efficax; quare neutiquam sequitur, ministrum duntaxat signum corporis et sangvinis Christi porrigere. Utramque enim illam causam, propter ordinationem divinam, conjungi et arcte cohaerere, certissimum est. Distingvi quidem Christus et minister debent, in sacramento tamen res coelestis a terrena divelli non debet, exem­plo Joannis Baptistae, idem facientis et inter officium suum ac Christi diligenter distingventis. 3. ) De causa materiali, ubi de indignorum manducatione: Helv.: Si impii sumunt ore corpus Christi, tum secundum par­tem haec manducatio sacramentalis erit capernaitica; sed verum prius ex assertione Lutheri, ergo et posterius. Antecedens probatur: Tres dantur actus manducationis cor­poralis, qualem capernaitae intelligebant: 1.) ore sumatur; 2.) den­tibus atteratur; 3.) in ventrem mittatur; quorum primus in sacra­mentali seu orali manducatione etiam reperitur, ergo etc.. Aug. resp.: Negando consequentiam, in antecedente ad pro­bationem dictam; esse in ea ignorationem elenchi, dum putant 9*

Next

/
Oldalképek
Tartalom