Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
117 statu persisteret, me admoniturum. Peccavimus utrinque et certe, mi fili, plurimum metuo, ne nostra hac negligentia et dilatione subsidii miserae vitam perpetuae afflictioni mancipaverimus. Nam ubi malum hoc inveteratum fuerit, incurabile fiet: tentandum tamen et mature, et diligenter. En igitur pulverem ad te mitto, quo intestinum pulverizetur eversum et mater manu materna, in oleum myrti*' num vel costinum intincta molli tactu in suum locum materna placiditate reponat; quodsi olea dicta non fuerint suppeditata, ne malum ulteriori dilatione pejus reddatur, commune oleum, in quo aluminis aliquid resolutum sit, adhibeatur . Ceterum danda est opera, quantum fieri poterit (nam tenellae aetati indulgendum est), ut a cibis jurulentis et alvum lubricitate moventibus, abstineat. Vescatur autem assis carnibus, saepius et oriza^in jure carnium coctae, usurpari poterunt. Ita moderandum est regimen alvi, nee nimis lubrica, nec nimis stricta reddatur. Nam violento et forti nixu in egerendo intestinum cito delabitur. Rogo, ut me, postquam adhibueritis medicamentum , de statu tenellae paté^íUis diligenter edoceas. Ego cum meis valeo, ut et tu cum tuis omnibus recte valeas, precor ex animo. Tuae domui et amicis dices ex me salutem. Datum Veszprémii 19. jan. 1615. tuus sine dolo Stephanus Pathainus. Libellum tuum de conservanda bona valetudine en remitto, conservet deus tuam valetudinem. P. S. His adjiciendum censeo, lateri diligenter calefacto et aqua superfusa linteoque operto, insideat post repositionem statim, quo tepidius ferre potest tenellum corpusculum, linteo, ut dictum est, lateri superinjecto , alias super nudum laterem sedere nequit. Kiilczim: Reverendo veraeque pietatis et eximiae eruditionis laude clarissimo viro, domino Joanni Paulidi Canisaeo, vitae integritate et fideli evangelii annuntiatione in ecclesia papensi praelucenti, nec non seniori certarum ecclesiarum vigilantissimo, domino et filio iu Christo, domino sincera mente honorando. (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti múzeumban.) v/i