Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
98 ciscenti, in agro, quem non sine jucunditate ex propugnaculo quotidie specto, tuas literas communis noster amicus et frater in Christo, dominus Basilius Fölső, reddidit ; quibus perlectis intellexi, meas ad te tardius, quam ego conceperam sperabamque, perlatas esse, redditas tamen gratulor. Volebam , mi fili, cum sua magnificentia i colloqui; nam res nostrae tutius longe dicerentur, quam scriberentur, si temporis angustia et reliquae incommoditates, quibus semper premimur, permitterent. Ministerium et auctoritas ecclesiastica sensim contemnuntur,j futurum est, si non vigilaverimus et sedulo ac mature malo obviam non processerimus ut omnia susque deque fe- rantur et ecclesiae, quibus nos deus praeesse voluit, multorum cum scandalo, sine regimine, quasi oves sine pastore, relinquantur. Scis, — quibus injuriis me Michael ille Tolnensis affecerit, quam temere auctoritatem et interdictum totius ecclesiae adhuc contemnat; quem patroni ipsius adversus leges presbyterii defendunt. Volebam consilio suae magnificentiae uti. Nam sua magnificentia membrum est ecclesiae et patronus orthodoxi ministerii; incumbit suae quoque magnificentiae cura conservandi ministerii. Volebam, inquam, consulere, ne, si minus optate res processerint (quod deus avertat») ^ iterum optimus noster patronus, nos sine ipsius consilio non debuisse rem tam arduam aggredi „<4ibertat^s regni in religionis negotio, contemtus ministerii, pertinacia maleferiatorum hominum,adversariorum insultati? mihi obversatur. Si monemus, contemnimur, vim inferre sine consilio et brachio patronorum nec possumus, nec debemus. Dominus Caspar contemnit au^pritatem presbyterii et, quantum potest, pessime de suis praelatis ubique gentium loquitur. Dör- gicsensis non solum invitis nobis permanet^}verum et vicinos (prout 6a?ji/kövágóörsiensi actum est) pastores ad defectionem solicitat. Si siluerimus, pereuntium animae e nostra manu exigentur; si serio arguerimus, contemnimur. Quodsi hi prudentis diligentiae freno in ordinem a nobis redUcti fuerint, multos sanabimus et ministerii auctoritatem cum gloria promovebimus. Si autem vel imprudenter egerimus, vel silentio temeritatem praefatorum praefractorum auxerimus, omnium-ora in nos convertemus et ludibrio adversariis erimus et super haec omnia nulla vi, nulla diligentia inflictum ecclesiae vulnus sanabimus. Haec sunt et his similia, quae cum sua magnificentia communicanda fuissent. Scripsi ad suam magnificentiam, si tantisper discessum suum distulerit, dum hic militibus solutum Jli' i (M/V h> iCtAif-,iCrfvc, ) Ilü.l \ ‘ -. V" j - VV b o-wirvwfvUvţ ßj/i&'i VVr vV VWvW* ,