Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
91 gentilis existens proprium filium circumcidit, ac deus circumcisionem illam ratam habuit. Exod. 4, 25.. 5. thesis. Materia non est mulsum, vinum , lac, ignis aut aliud aliquod elementum, sed est mera naturalis, non destillata, aqua, sed (piae verbo, sive mandato et promissioni divinae quasi unita et conjuncta est, et quae sangvine Christi rubet et permixta est. Et sic partes essentiales ejus sunt, elementum aquae et verbum dei, quae nun quam sunt divellendae, sed semper conjungendae. Joh. 3, 5.. 6. thesis. Forma baptismi, quae dat esse rei, est ipsa administratio aquae cum recitatione verborum: „Ego te baptiso in nomine patris, filii et spiritus sancti,“ qua sublata, tollitur effectum ipsum. 7. thesis. Subjectum baptismi est homo, cujuscunque gentis, sexus aut aetatis ipse sit. Quando igitur verba institutionis super elementum aquae pronuntiantur et persona baptisanda non adest, aut extra hominem aliud quidpiam baptismati subjicitur , neutiquam est ba ptismus. Nam homines tantum jubet servator noster baptisari et Christo per hoc sacramentum imbui, non campanas , templa, nec altaria etc.. 8. thesis. Infantes autem baptisandos esse probatur: 1.) Quia baptismus est quasi janua et clavis salutis, per quam in aeternae dei ecclesiae societatem ingredimur. 2.) Quia ad eos etiam pertinet foedus gratiae et promissio foederalis, remissionis peccatorum et vitae aeternae beatitudinis. Gen. 17, 7. „Ero deus tuus et seminis tui.“ Matth. 18, 14.: „Non est voluntas patris vestri coelestis , ut pereat unus de parvulis istis.“ Act. 2, 39. : „Vobis facta est promissio et liberis vestris.“ 3.) Quia in peccatis sunt concepti et nati et sunt natura filii irae dei. Psal. 51., Ephes. 2, 3. — 4.) Quia mandatum dei universale : „baptisate omnes“ complectitur in suo ambitu et infantes. Matth. 28, 19.. — 5.) Quia in novo testamento baptismus successit circumcisioni universali veteris testamenti. Coi. 2, 11., quae erat