Szeberényi Andor: Az 1791-ik pesti ev. ág. hitv. zsinat történelme. (Pest, 1869)

Mellékletek

praesentis haud admissa sint, appertum est libros symb. pror­sus ne in quaestionem sumi et nullum de iis canonem condi posse, eoque minus talem per quem in pejorem statum quacn hactenus fuerant, collocantur. Jam enim canone hoc libri íymb. apperte in litem vocati sunt, et vigor illorum pro in­terimali duntaxat est deciaratus. 2. Nec resppctus religionis debitus admittit, ut libri symb. jam a seculis tam in toto romano imperio, quam in Hnngaria pro talibus agniti, nunc priinum in quaestionem vocentur et mox ferendo eatenus iudicio substernantur. 3. Libri hi symb. recentissimo quoque altissimo suae Majestatis sacratissimae facto in capitulatione caesarea in suo vigore confirmati et contra omnia iis obversa molimina strictissime omnes praemoniti suut, ut adeo tam eminens et Majestati caesareae et totius sacri imperii intercedens eate­nus sanctio, corporis tam particularis, quale evangelici in Hungaria constituunt, vellicationem admittere suapte non videatur. 4. Prout omnis mutatio ia religionalibus semper peri­culosa fuit, ita inprimis in casu praesenti, cum idea libro­rum symbolicorum populo evange ico a pueris impressa sit, verendum sane est ne talis modi illis synodaliter illata labes, adeo magnam sensationem excitet, ut et tranquillita­tem internam turbare et subsequo ne fors motus etiam ipsi statui publico haud indifferentes erumpere contingat. Prae­videri enim indubie potest, licentia adversus libros symb. sentiendi, loquendi et scribendi per canonem praemissum facta mox talia in publicum exquisitis viis et artibus prodi­tura, qua omnino ipsos etiam fidei articulos propius et sen­sibilius afficient. 5. Occurentes in libris symb- duriores et respective laesivae expressiones, suapse stylo et circumstantiis illius aevi, quo concinnati fuerunt attribui debent. Et prouti antenati evangelicorum non in verba et expressiones illas duriores et laesivas, sed duntaxat in sensu tbesium religio­nalium in iis conteDtarum fidem suam defixerunt : ita nec de moderna, nec de futura generatione supponi posse aliud

Next

/
Oldalképek
Tartalom