Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Esztergom, 1929

24 satellitibus, amicis, servis praecipere, consulere, suadere, sed etiam filiis, pro certo sciam : tune me non piget, fili amabilissime ! hac vita comité, tibi documenta, praecepta, consilia et suasiones parare, quibus tuae vitae mores tibique subjectorum exornes, quando summa concedente potentia post me regnabis. §. 2. Te autem studiose adhibita audientia. patris praecepta juxta divinae sapientiae suasum condecet observare, dicentis per os Salamonis: Audi fili mi, patris tui disciplinam, et ne dimittas legem matris tuae, ut addatur gratia ca piti tuo et multiplicentur tibi anni vitae tuae. Ex hac ergo sententia animadvertere poteris: si ea, quae paterna pietate tibi praecipio, contempseris, quod absit, quod amplius amicus Dei et hominum non eris. §. 3. Audi vero inobedientium praevaricatorum praecepti casum et praecipitium. Adam quidem, quem dominus conditor totiusque creaturae plasmator ad suam formavit similitudinem, eumque universalis fecit hae­redem dignitatis, vinculum fregit praeceptorum, statimque dignitatem, sub­limitatem ac mansionem paradisi perdidit. §. 4. Antiquus quoque populus a Deo electus et dilectus, quia ligamina mandatorum digitis Dei condita disjecit, idcirco diversis interiit modis : partem quidem terra deglutivit, partem quoque exterminator mor­tificavit, et pars invicem se interfecit. §. 5. Filius quoque Salamonis, abjiciens pacifica verba patris ac superbia elatus, minatus est populo percussiones frameae pro mastigiis patris; idcirco multa mala passus est in regno, ad ultimum dejectus est. §. 6. Hoc tibi ne accidat, obedi fili mihi ! Puer es, deliciarum ver­nula, pulvinaris accola, fotus educatusque in deliciis cunctis, expeditio­num, laboris, atque diversarum gentium incursionis expers, in quibus ego jam fere totam meam contrivi aetatem. §. 7. Jam tempus adest, in quo tibi non Semper pulvinarium mol­lities, quae te hebetem et delicatum reddant, adhibendae sunt, quod est dissipatio virtutum et vitiorum fomentum atque contemptio mandatorum, sed interdum asperitas tribuenda est, quae tuam intelligentiam ad ea, quae praecipio, reddat attentam. His itaque praefatis, redeamus ad pro­positum. CAPUT 1. DE OBSERVANDA CATH0L1CA FIDE. Quoniam ad regalis dignitatis ordinem non oportet nisi fideles et catholica fide imbutos accedere, idcirco sanctae fidei in nostris mandatis primum damus locum. §. 1. In primis praecipio, consulo, suadeo, fili charissime ! si rega­lem cupis honestare coronam, ut fidem catholicam et apostolicam tali diligentia et custodia conserves, ut omnibus tibi a Deo subjectis exem­plum praebeas, cunctique ecclesiastici viri merito te verum christianae professionis nominent virum, sine qua, pro certo scias, christianus non diceris vel ecclesiae filius. §. 2. Qui enim false credunt vel fidem in bonis non implent et ornant operibus, quia fides sine opere moritur, nec hic honeste régnant, nec in aeterno regno vel corona participiant, §. 3. Si vero scutum retines fidei, habes etiam galeam salutis. His quidem armamçjitis contra invisibiles et visibiles legitime dimicare pote­ris inimicos. Nam ait apostolus : Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. §. 4. Fides ergo, de qua loquor, haec est : ut patrem Deum omni-

Next

/
Oldalképek
Tartalom