Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Esztergom, 1929

21 bonum ulrique sexui intimaret, virginem habuit matrem, virgo ipse man­surus, in se viris, et in matre feminis prebuit virginitatis exemplum, quo demonstraretur in utroque sexu beatam et integram diuinitatis plenitudi­nem meruisse, dum totum in matre fuit, quid-quid habitaret in filio, verum ubi corpore dissoluto in etate adhuc iuuenili, data est ei here­ditas interna viuencium, sponsa sua testimonium virginalis vite ei prehi­buit, et familiaris minister qui viderat frequenter et audierat, ultra non abscondit. 7. Nec hoc pretereundum puto, quod aliquando Constantinopoli cum Almo duce commoranti, quidam religiosus canonicus Cesariensis eccle­sie, ad grecorum imperatorem missus narravit, se in gestis sancti Ewseby legisse, quod eadem hora qua beatus Hemericus dissolutus est. sanctus Ewsebius Cesaree Palestine metropolitanus, cum in processione una cum clero et populo incederet, sonum angelice dulcedinis in excelso audiuit, apertisque oculis cordis animam beati Hemerici filii sancti Stephani primi regis Pannonié sursum transferri perspexit. aderat autem et demonum multitudo tamquam si quid in illo deprehenderet, unde offendiculum tanto confessori intenderet, cumque sanctus Ewsebius in hac visione obstupesceret, de sursum audiuit eadem hora hanc ipsam animam beati Hemerici in iubilo ad supernam sedem transferri, eadem quoque visio et melodie dulcedo cuidam archidyacono per oracionem beati Ewseby reue­lata est, et quoniam in ecclesia sunt miracula ubi humana imbecillitás ad credendum est tarda, tot tantisque virtutum signis dies obitus sui Iricesima coruscauit, ut omnibus in regia urbe, ubi sanctum corpus eius humatum est, commorantibus, non dies meroris sed gaudii esset ; cum nec ipsum patrem meror ob mortem filii angeret, sed eum ob coronam vite eterne filio indubitanter collatam, leticia plena perfunderet. 8. Unum autem de egregiis miraculis quod postmodum in diebus nostris pro confessore suo deus revelare dignatus est nostre narracioni assumimus, quamquam in hoc et in ceteris adeo famosa sine scripto sint omnia, quod et filii qui nascentur et exurgent hoc cognoscent et narrabunt filiis suis, erat igitur vir quidam Conradus nomine, idemque Thewtonicus nacione, adeo abhominabili peccatorum pressione sarcina­tus, tantaque ignominia affectus, ut quasi quatriduanus mortuus in mo­numento esset fetidus. sed quoniam ipse qui Lazarum suscitauit in cor­pore, quotidie peccatores suscitât in mente, nec peccatorem predictum in profundo peccatorum reliquit. sed ut cognosceret quantis circum­datus esset miseriis, oculos mentis eius per compunctionem aperuit. pre­dictus itaque Conradus ad vicarium sancti Pétri, qui romane sedi tune prefuit veniens, vulnera sui commissi detexit, et postulata satis factionis iniunctione, medicinám anime expetiit. papa vero quantitatem peccato­rum illius, tamquam antea inauditorum obstupescens, deliberationé ha­bita, vulnera per iniunctam penitenciam non curauit. ne tamen despe­rans fluctuaret, consilio peccatorem confirmauit, itaque illum lorica cir­cumdedit, et eam ut corpori firmius adhaereat, quinque cathenis ferreis, modum quinque plagarum christi circumcinxit, cartamque confessione illius inscriptam et cera circumdatam proprioque anulo sigillatam illi por­rexit, et addidit monens et exhortans, quatenus omnia loca in quibus sancti dormiunt lustraret, sicubi diuina gracia sanctorum intercessione illum visitaret, hoc autem diuine visitacionis signum foret, si quando lorica fractis cathenis in partes persaliret, et carta nichil scriptum con­tineret. abiens ergo ille plurimorum loca sanctorum peragrauit, nouis-

Next

/
Oldalképek
Tartalom