Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Esztergom, 1895

76 Tanrend 1790/1 évre. 27484. sz. 1790. ápr. 20. Sua M tas ordinäre dignata est : 1) Interea, dum per congregatos Regni Sta­tus et Ordines vel eorum deputatos generale studiorum Systema elaboratum per suamque Mtem Sacram adprobatum fuerit, introducta Anno 1776. ac sub Titulo Ratio Educationis publicata emendatior docendi Methodus, pro norma rei Litterariae sumatur. 2) Quandoquidem Gymnasiis Catholicis, quae ex Fundo Studiorum sustentantur, ac olim catholicis solummodo Professoribus, atque Directoribus provisa fuerunt, in posterum nec Professores, nec Di­rectores alii, quam Religionis catholicae addicti praesse queant ; mutatio quoad Protestantes in huiusmodi gymnasiis nunc applicatos ineatur. 3) Quoad classium in gymnasiis divisionem, tradendaque in quavis earundem doctrinae obiecta attineret, cum incesto eo, an non proxime rursus novum Systema per Status et Ordines Regni, aut eorum deputatos elaborandum introducendum sit, haud necessarium esse eatenus mutationem tentare, et id nec iuventuti in cursu studiorum actu constitutae, nec universo, qui inter doctrinae obiecta inter­cedit nexui conveniret. Pttlata DV a ea unice, quae in supra mentionata Rat-Educ. praescribuntur, quam diligentissime observanda habebit. 4) Libri scholastici, subsidiariique, uti in elencho isthic advoluto continentur, mox docentibus et discentibus publicandi, atque pro imminente anno Scholastico 1790/1 inducendi erunt. 5) Quod ad professorum in classibus alternationem attine­ret ; Professores grammaticae eant in circulum et ascendant cum suis discipulis, Professores autem humanitatis maneant in sua Classe nec alternent, verum qui eorum officio est senior 2 da m qui autem junior primam humanitatis scholam doceat. Ouibus linguis professores uti debeant declaratum jam esse in Intimato Circulari 20 Április a. c. sub nro. 13021, quod proinde obser­vandum erit. Id tarnen nunc per expressum esse praeceptum, ut exercita­tiones patrio quoque seu Hungarico Idiomate, non solum in classibus gra­maticis, sed etiam in scholis humanioribus nonnunquam adornentur ab illis, qui linguatn istam non prorsus ignorant. Exercitatio autem huius Idiomatis duplex sit : altera fere quotidiana interpretatione et traductione auctorum classicorum ; altera in compositione Thematum, et elaboratione orationum, seu sermonum. Uni versi m autem curandum fore, ut in excolenda lingua Hungarica quam sua Mstas propagatam vult, singulis annis ulterior progressionis"gradus fiat; ex una classe scholarum in altiorem ascendendo. quare cum de Professoribus Grammaticae iam dispositio facta sit, ut nemo eorum sit in Hungaria, qui patriae linguae est expers, monentur professo­res Humanitatis, qui forte hoc Idioma domesticum non callent, ut vel illud intra triennium addiscant vel de alio vivendi modo sibi prospi­ciant. Ita etiam publicandum erit, neminem candidatorum deinceps ad ca­thedram Gymnasticam adsumendum esse, nisi linguam Hungaricam probe calleat. Tempora scholarum et feriarum ea ratione regulantur; ut anno scho­lastico l a nov. initium sumente, praelectionibus scholasticis, singulis schola­rum diebus impendantur quatuor horae, duae videlicet ante, et totidem post meridiem. Feriae hebdomadales habeantur die Martis medio, etJovis toto, nisi festum occurrat : diebus vero ante cineralibus, Paschalibus, Pentecostalibus et Nat. Domini, illae solum conceduntur feriae, quae in Intimato die 26 Mártii a. 1787. nr. 10545/305 sunt sancitae. 6) Retento quidem tantisper eo, qui ratione Educ. praescribitur, professores medio concursus deligendi modo quo tarnen naevi huicce modo adhaerentes, in quantum possibile est, remo­veantur, Excelso Cons. Regio liberum relictum est, semper occasione sub­mittendorum huiusmodiconcursualium actorum, alia quoque individua, sibi im­médiate nota etsi concursui tali haud interfuerint, una proponendi. 7) Distri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom