Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

II. Archidiaconatus Comaromiensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. Haec pro futura Cautela voluj in Scriptis Venerabili Capitulo Strigoniensi reser­vanda dare. Anno ut supra. Et idem qui supra. B) Anno 1634. Eminentissimo ac Reverendissimo Principi Domino Domino Petro S[acrae] R[omanae] E[cclesiae] Presbiteri Cardinal]' Pázmány Archiepiscopo Strigoni­ensi ac Domino Suo clementissimo Humiliter suam porrigit Visitationem Parochorum in Comitatu Comaromiensi Intra et extra aquas commorantium. Anno Praesenti 1634 die vero 28. 8bris. Humillimus Capellanus Josephus Baghy.180 181 Eminentissime ac Reverendissime Princeps Tum ex eo quod Eminentissima Cel­situdo Vestra Paterne omnibus et singulis Archidiaconis in iunxerat, ne ullus negligat visitationem Parochorum sibi in quoque Comitatu subjectorum, Tum vero in eo ut obligation] meae et officio quo indignus fungor satisface­rem, visitationem meam suma(!) qua potui diligentia perfeci, quare, quomo­do et qualiter unus quisque parochorum se gesserit, Eminentissimam Celsitudinem Vestram sciri voluj. Nolo ergo huc inserere Apparamenta Ecc­lesiarum, ne nimia Scripti ratione Eminentissimam Celsitudinem Vestram aggravarem (Sed separatjm iuxta Acta Synodalia Venerabili Capitulo Strigo­niensi tradam, iam omnia descripta habens), sed solu modo mores et Status parochorum, ubi autem Eminentissima Sua Celsitudo videre volverit, Catha- logum quoque omnium Apparamentorum, paratus ero praesentare, humili­ter. Caeterum Si placuerit, Emjnentissimo Celsitudo Vestra huc inserta dignetur suis benignis oculis intueri et perlegere. 1. Udvard Primo quidem licenciatum Udvardiensem Nomine Stephanum Varadi visitare debebam, 11. Julij Anni praesentis, verum ob metum Turearum illo tempore mihi exire tutum non erat, convocavj itaque Tres Juratos eiusdem loci item praefatum licenciatum litteris meis in Praesidium Érsek Uyvar, ubi dum dili­genter primo ipsum solum examinavj quomodo nam iussit an Suam licenti­am sacram administret, nullum invenj defectum, Examinatj sunt autem Juratj de moribus eius qui quamvis dixerjnt aliquando tum in vino tum in verbis excessum facere, tamen contentos Se illo fatebantur, admonitus est serio, ne talia agat praesertim in loco talj, neque conciones diebus festivis ob exjguum numerum auditorum negligat, sed fiant omnia bono modo et sine scandalo. 180 PL AEV 2114/16. Egy kéz írása. 181 Vő. 141. jegyzet 84

Next

/
Oldalképek
Tartalom