Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. 11. Alistal Alistal Afflictam Ecclesiam reparant locata vini sub haedera constitutis annis venditio­ne S[ancti] Martini nomine. Non Dedicatio, non effigies ulla Christi, non fons baptismalis, aut quicquam hic religiosum. Nec quaerito causam, sunt enim eximij Calvinistae. Coemeterium murus ambit. Campana in turri sonat. Cali­cem novum curarunt exiguum. Patena est vetus cuprea inaurata. Praedicans huius loci Nobilis, hoc est impolitus et bardus instar reliquorum: Andreám Textoris sese nominabat. A quavis familia den. 46. et frumenti quarta pars cubuli persolvitur nec non 5. fasciculi lignorum et 10. arundinum. Propter Baptisma et similia quaemadmodum in Chelesztő retulimus. Ludimagistro quilibet den. 16. et frumentum ut supra exhibet. Discipuli 20. Scholam reple­bant, a quibus totidem flor, annuos is in lucro reponit. Funus den. 12. rem fa­miliarem eiusdem auget. Capto a Tureis Jaurino, hi quoque a falsis Calvini asseclis capti, ac vicini etiam circa id tempus fuere circumventi. In Alistal do­mus 35. animae prope 200. continentur. Padam domus 18. animae 80. Bege- lyő 7. aedes, 30. personae. Gyülös 2. domus inhabitant 8. animae duas vacuas reliquerunt. Hi omnes privilegio Nobilitatis utuntur. Tőnye Monialibus sub- iecti domos summum 8. 35. homines, in haeresi singulares; agrum mediae sessionis, ut vocant, qui tamen fundus Monialium est templo sive Praedican­ti addixerunt. Filistal S[ancto] Georgio vectigalis, domos ibidem 8. personas 40. sustinet. In Hidvég vasta solitudo. Summa tota aedium 78. animarum 393. Nihil minus quam de Visitatione permittenda cogitarant, persuasi tamen a meis commitibus, vicinis nempe Nobilibus, acquieverunt. Bene tractatus et ob censum Cathedraticum sum exolutus. Non credas eos saepe hoc facturos, idcirco raro adeundi. 12. Egyhazaskiirt Egyhazaskürt Eximia plane quondam aedes divi Stephani Protomartyris, a solitudine et ruina ad quam tendit sane vindicanda. Causa derelictionis est Parochianorum a fi­de et templo defectio, Patronorumque neglictus, ac Parochi in Vasarut migra­tio. Kürt enim, Vamosfalva et Eperijes Praedicantibus adhaeserunt, Vasarut et Nyarasd domi Sacerdotem alunt. Templi curam gerit nemo. Quam insignis fornix, columnis e saxo sculptis innixus quam praestans altare, coloribus, au­roque distinctum: lapis baptismalis, quam nobilis, ac ruente iam tecto, conci­dent omnia: valvis apertis agrestes non modo pastores, sed ipsa aliquando iumenta ingrediuntur. In Coemeterio quod corpora etiam haereticorum reci­pit, pars muri iam corruit. Campanam haud moveto ne cadat. Satis contendi ut Parochus ex Vasarut redeat ad pristinam sedem extructaque denuo eam ob causam Parochialis domus in Kürt fuit: sed actum egi: tres enim illi pagi 272

Next

/
Oldalképek
Tartalom