Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS que pertinaces coetu fidelium movit. Ita tandem herbam novis porrigere sunt coacti. Erat in Bodak aliquando Sacellum a fluenti Danubij impetu prorsus sublatum. In Bár domus 40. animae 200. In Bodak par ratio, praeter quam quos si religionem spectes ibi 6. tantum a fide Catholica alienj, hic tertia om­nino pars. Quia vero Parocho et fructus et Paroeci non abundant, rogabar ve­hementer a Barensibus ut Gerchikam ad Gile, et Sui ad Sz[ent] György Ur filiales, longeque dissitas ad vicinam eorum Ecclesiam applicarem. Negavi me id facere posse, sed solum Eminentissimum Cardinalem. Enim vero Ger- chika Gele est necessaria, Sül concesserim, nisi Baka modo cum Bár esset coniuncta. Censum Cathedraticum petenti, denegarunt, asserentes illum nec a communitate, nec ex aerario templi, verum ex propria Parochi pecunia nu­merari debere: at is nihil obtulit. 8. Baka Baka Divo primum munere, diligentia deinde atque constantia Barensi Parochi, re­ducto ad fidem Catholicam sene Stephano Tümösközy huius loci viro cum primis Nobili, Ecclesia pristinae religioni reddita est. Parva quidem, ac Om­nium Sanctorum titulo ac patrocinio gaudens. Dedicationem eodem die per­agent. In ara maiori effigies Deiparae parvula collocata. Tabernaculum in pariete lateribus ac coemento ab haereticis obstructum, patebit. Sanctuarium fornicatum est, navim Ecclesiae contabulare oportet. Coemeterium ligneum. Campana nova. Parochia vacat. Parochus de Bár administrat et quidem facili negocio(!) cum et vicini sint et paroeci non multi. Quatuor iugera terrae in campo Bakaensi et 2 in Nadasdensi communi fulco subiuguntur, duoque sec­tantur prata. Quivis rusticorum den. 50. et cubulum frumenti contribuit. No­biles flor. 1. stolam Barensi persimilem intellexi. Magistro de Bár den. 25. et medium cubulum Nobiles, coloni dimidium pensitant. Alsó et fölső Baka a Nobilibus potissimum, paucis inquilinis: ibi domus 12. ani­mas 60. crediderim, hic 10. aedes et animas 50. In Nadasd 8. casas Nobilium personas omnes 40. Gyulvesz 20. domus rusticorum, animas 90. Maxima ex parte haeretici, conciones tamen Catholicas auscultant. Gregorium Barensem suumque Parochum benevolentia complectuntur, praesertim quia in stipen­dio rebusque necessarijs expetendis, nullum facessit illis negotium. Aeditu­um constituent, qui campanam statis horis pulset. Censum Cathedraticum pro foelici principio numerarunt. 9. Bős Bős Parochia olim S[anctae] Margaritae Virginis et Martytis: quia non sufficit alendo Parocho, filialis ad Varkony esse cogitur: alternis diebus festis et tertia Domi­269

Next

/
Oldalképek
Tartalom