Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. forte olim isthaec omnia fuerint, siquidem sequens Dienesd huc accenseba- tur. Deo in honorem S[ancti] Martini Ecclesia dicata, eiusdem in summa ara sculptam effigiem continet. In tabernaculo, ubi Sacra Eucharistia more olim Catholico servari consueverat, calix cum patena occluditur. Fons baptismalis mappa coopertus, quod misere tres insuper mappas pro altari curarunt et su- perpelliceum. Luminaria adhibent. Coemeterium muro cinctum. Campana una. Praedicanti domus est commoda. Jugera 6. quorum 2. in territorio Cha- kaniensi, et pratum minutum. Quilibet colonus tam Misserdiensis quam Tor- chensis in frumento, tres quadrantes cubuli et den. 50. eidem largitur. Inquilinis den. 25. Baptismi lavacrum adfert den. 12. Ministerium Introducti­onis panem et gallinam: Matrimonij den. 25. sepulturae totidem cum concio­ne duplum. Ex Austria venit Praedicans una cum Scholae Magistro cui rusticorum quivis den. 10. panem unum et frumenti quartam partem cubuli consignat. A funere den. 10. A discipulis singulis flor. 1. annuum e quibus decem conspexi. Germani omnes Luthero adhaerentes, et pauci et pauperes. Domus in Misserd pertingunt summum 30. numerum animae 150. In Torch domus 15. animae 60. circiter. Cathedraticus census more veterj velut Eccle­siae Marcalis et integrae, pro moderno statu ac facultate ingens est. Aliter censeri debet: dividendus cum Dienesd. Consule novum indicem census Cathedratici infra appositum. Verum novi etiam census, medietatem tantum persolverunt. 2. Dienesd Dienesd Archiabbas SJancti] Martini Sacri montis Pannoniae, villae possessor aegre fere­bat me in ea Visitationis munus obivisse, quasi ipse in suis ubique bonis, Vi­sitatoris officio fungeretur. Ast longe errare, antiquissimis Praepositorum Visitationibus, manifesto deprehenditur, quibus nemo Archiabbatum inter­cessit. Porro Ecclesia est divo Bartholomaeo Apostolo sacrata. Dedicatio Do­minica post agitur. Valde deserta ac immunda, et nisi manum operi admoveat Archiabbas, ruinae vicina. In ara maiori vilis effigies et mappa. Ca­lix argenteus cum patena praesto est: Pacificale seu crux argentea apud Ar- chiabbatem haeret. Campana una. Coemeterium muro male cinctum. Filialis fuit ad Misserd, testatur Visitator anni 1500. Sed postquam illi vel a fide defe­cerunt vel in Dienesd Ungari Germanos numero superarunt, se iuncti sunt. Proventus Ecclesiae erant in hortis pomiferis gramina: quilibet sector den. 5. pendebat: intermissa ab annis ferme 20. pensio, sedulo iussi persolvi. Jugera praeterea 12. a quovis etiamnum den. 14, et decima exigitur: verum haec pa­rochi sunt, si quis certus ac continuus haberi potest, secus, templi, ut supra in Diosegh, adnotavimus. Fundus Parochialis nullus, si quando Parochum nan­cisci potuerunt, domus quecumque vacua ei assignata, datumque stipendi­um a singulis rusticis, medius frumenti modius et den. 20. qui agro carebant, frumentum non subministrabant. Nunc universim flor. 14. numerant Paro­264

Next

/
Oldalképek
Tartalom