Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS et personas continet. Lutherani, Sclavi, unus aut alter Catholicus. Nobiles eti­am Ungaricae loquuntur. Censum cui a Cathedra nomen inditum Praedicans solvere recusabat, confirmans, se non ita pridem, cum seniori suo numerasse, nec bis exhibere posse. Tandem Communitas aegre aliquot nummos attulit. 15. Szavar Szavar Quamquam pagus complurium sit Nobilium, qui omnes religionem Catholicam profitentur, uno iuvene Casparo Szegedy, et altero quondam parvi momenti excepto: nihilominus tamen haeretici rustici, freti potentia seu potius petu­lantia Szegediana, non sunt veriti me, licet multa decentem, ab ingressu Ecc­lesiae arcere, ac repellere, digni omnino, quibus ob tantam indignitatem, templum Tyrnaviae propinquissimum adimatur, et Praedicans ad extremos Garamantes pellatur. Porro reperio aedem Divae Virgini natae dicatum, ip­sum vero pagum Szavar praepositi de Turocz fuisse. Ita in Visitatione anni 1501. consignatum. Spectat huc villa Inferior Locz 20. aedium et 80. anima­rum. In Szavar et domus et personae duplo plures existunt. Utrobique Sclavi. praeclare Parochia haec vel Bresztovanensi, vel Keresturiensi, quam mox at­tingam coniungi posset. 16. Keresztur Keresztur Nicolaus Balka Canonicus Nittriensis, huius, vicinarumque quarundam Ecclesi­arum ius ad Visitationem sibi hoc ipso anno arrrogabat, existimans suarum eam partium esse, quia eorundem pagorum decimae Capituli Nittriensis iura pertingunt. Sed exposui plebi errore eum duci, et decimas quidem illic spec­tare, at ius Archidiaconus minime, quemadmodum luce meridiana clarius constat. Paucos ante annos Praedicans hinc loco motus iubente iuvene Thur- zo Comite, cuius possessio et dominium directum est, indirectum vero Nobilis Francisci Balogh, a vera religione alieni. Ecclesia ampla satis Exalta­tionis S[anctae] Crucis dicata. Dedicatio tunc celebrantur. Tabulatum quon­dam insigne, vetustate consumitur. Tecti media pars inutilis. Coemeterium muro cinctum. Quinque iugera templi a communi negligentissime exarantur. Calix cum patena casulae et mappae aliquot extant, nec non campanae Vexil­la 2.708 709 Parochus agros et prata ut alius quispiam tenet, et colit, aut elocat 2. metretae frumenti a quovis colono eidem cedunt, ab Inquilino metreta 1. ab eo qui domo caret den. 12. In baptismo gallina et panis adfertur. In Introduc­708 Vö. 703. jegyzet 709 Más kéz írása a margón a 2 is. 259

Next

/
Oldalképek
Tartalom