Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS 52. Horvat Aizgrub Horvat Aizgrub Spectabat ad Cheklyez, quibus a vera religione deficientibus templum hic erigi coeptum et Parochus proprius collocatus. Nec aliter praesenti rerum statum ob diversas linguas fieri potest cum Cheklyeszinenses Ungarica hic vero Cro- atica utantur. Extructa cum fornice fuit Ecclesia turri nunc primum suprema manus imposita, in qua duae campanae, altera grandis suspensae. Titulus S[ancti] Stephani Regis indutus Dedicatio illo ipso die. Altaria tria, maiori icones non desunt. In Tabernaculo Venerabile Sacramentum decenter repositum. Fons Baptismalis et Sacri liquores recte, nisi quod sera desideratur. Coemeterium muro clausum. Quatuor vineae sunt templo propriae et terrae iugera 2. Calices item 2. argentei, totidem patenae inauratae cum cruce, casulae 7. albae 2. Antipendium ex corio inauratum. Missale Romanum680 681 et Ri- tuale novum cum portatili duobusque corporalibus, nec non purificatorijs mundis. Mappae et id genus alia, non pauca. Vexillam nova duo, magna ac preciosa. Agit Parochum Bartholomaeus Gorgolosilich682 Croata vir probus ac prudens, annos natus 50 amatur a cunctis. Ex Oroszvár superiore aestate huc migravit. Doctrinae haud quidem reconditae, ac ejusmodi ut muneri suo satis faciat. Et quia huius unici pagi curam tantum gerit, novitque Ungaricae: opportune sane operam suam Sceklyeziensibus vicinis navare, plusque emolumenti ipsorum animabus adferre, quam Parochus Szencziensis posset. Domus Parochi habilis terrae iugera 4. et 2. agri extirpatij nec non alius quidam ager, quorum culturam communitas peragit. Nunc vinea his addita (quam quinque inquilini Parochi colunt) et stipendium flor. 30. Pratum ejdem Inquilini desecant. Colonus insuper quilibet 2. metretas frumenti praebet, pullum et caseum et currum lignorum. Inquilinorum pars 16. pars den. 12. A quadam mola penduntur 20. metretae tritici, ex his tertia pars ludimagistri. A lavacro Baptismatis den. 12. a coniunctione connubij den. 16. a funere hospitis viri cum Sacrificio et concione flor. 1. hospitis foeminae den. 80. puerorum et reliquorum den. 16. numerari solent. Nec denegatur Sedecima. Scholae aedificium hoc loco aptum. Rector Catholicus. A quavis domo metretam frumenti et den. 10 capit, a vinea quacunque mediam musti. Probi Catholici et frequentes. Domus 100. animae 300. circiter. Multum operae ac sumptus in templo turrique extruenda, ac proprio Parocho alendo posuerunt. Nec in proferendo census Cathedratico moram fecere. 680 Vő. 147. jegyzet 681 Vő. 143. jegyzet 682 Gorgolosilich Bertalan plébános, vő. NÉMETHY 596. 245