Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS venienti prandium instruere solet: quod fit quarta aut quinta Dominica. Calix patena, casula, alba, mappae et strophiola adsunt. Portatila deest, Missale Strigoniense662 extat et una campana. Dantur Parocho cuncta ut supra. Domus 13. animae 50. Omnes Catholica fide imbutae. Cum Cathedratico item actum, quod in Vedred. 43. Bahon Bahon Sarta tecta Ecclesia. Sfancti] Francisci nomine dicata. Dedicatio post diem festum huius sancti recolitur. Altaria sunt 3. Eaque nova atque eximia sumptibus praesertim Valentini Rumer663 664 Canonici quondam Strigoniensis, hinc oriundi erecta. Tabernaculum quia non occludebatur, Parochus Eucharistiam in cista conservabat, mandavi occludj, et baptisterium quoque observarj. Coemeterium ex muro cum turrj et duabus campanis. Crypta ossibus mortuorum refectissima, alia loco apto extruetur. Tres vineas Ecclesiae communitas diligenter excolit. Calices sunt argentei, cum patenis in auratis 2. et monstrantia eiusdem generis pulchra, atque crux seu pacificale. Casulae 6. bellae, vexilla 4. corporalia bina, nec non purificatoria et pallae. Item mundae mappae, vela strophiola in copia. Missale Romanum , portatile, Rituale665. Libro carent in quem nomina, lympha baptizmatis tinctorum referantur. Commode extructa Parochia, possidet iugera terrae 30. quae Parochus excolit, et vineas 3. quas communitas curat, pratum quoque exiguum et sylvam penes agros. Ad haec qualibet domus duas metretas tritici, gallinam et ova 4. parocho contribuit. Idem omnino Inquilini faciunt, quod quidem grave videri potest. Stipendium in paratis flor. 12. Sedecima mediocris. Stola prout in Cziffer. Agit vero Parochum a multis annis Georgius Ékkel666 et ipse Baho- nensis, senex ac valetudinarius. Vir alioquin probus nisi concubinam quam repudiare coactus fuerat, ad se recepisse. Graviter obiurgatus, aiebat nunc oeconomam saltem agere. Illud certum utrumque senectute et morbis opprimi, nec tamen sub eodem tecto habitare debere. Schola perexigua. Nobili Ge- orgio Jezerniczky667 in cujus fundo est, communitas flor. 7. exoluit, quo aedificium extendi possit: modo vidua opponit sese, et alias quoque duriorem exhibet. Solvuntur Ludimagistro flor. 12. et a quavis domo manipuli 4. ab integra vinea mensura musti, a funere den. 8. a discipulo flor, unus, a pluribus plures. 662 Vö. 4. jegyzet 663 Rumer Bálint esztergomi kanonok, vö. KOLLÁNY1 221. 664 Vö. 147. jegyzet 665 Vö. 143. jegyzet 666 Eckel György plébános, vö. NÉMETHY 556. 667 NAGY V. 344-nél nem szerepel, bár beleillik. 237