Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. quod interdum vino multum indulgens, facile rixatur. Satis durus, cum duris Civibus haereticis, juxta transactionem a Camera cum Oppido factam percipit ab eodem flor. 200. idquae tam ratione Sclavonici, quam Germanici Con- cionatoris, qui nullus est. Item 20. urnas vini causa trium vinearum Parochiae, quas Cives possident, parati semper eas restituere Parocho, si dictas 20. urnas ei non solvent: quartam vineam ipsémét parochus excolit, cui hortus coniunctus Stephanus Illyeshazy557 arcis S[ancti] Georgij dominus legaverat Ecclesiae vineam quam Cives Praedicanti Sclavonico attribuerunt. Ex promontorio Sonperg cedunt decima ipsi Parocho. Denique ab Oppido, lignorum orgiae 28. Pratum omnino denegaverant, iam foeni currus aliquod in singulos annos subministrant. Stola inter paucissimos Catholicos perexigua. Domus Parochialis commoda satis, et Schola, ac Organistae nolunt Cives peculiarem habitationem assignare, sicut nec Capellano, qui tamen in praesenti nemo est, sed horum aedes suis ministris Lutheranis concesserunt. Ludima- gister Catholicus habet flor. 60. stipendij urnas vini 8. et lignorum orgias 6, inde cantori pendit flor. 24. Organista vero percipit flor. 40. quatuor urnas vinj et ligna ut supra. Cantoribus iuxta conventa ligna subministrare tenentur sed cum Lutheranis non dent ut ij quidam affirmant, etiam nostris denegant. Est domus quaedam templo vicina velut hospitale quoddam, ubi quatuor personae egentes Sustentantur. Oppidum liberum Regium, a praestantia vini celebre. Quatuor tantum Cives Catholici, reliqui Lutheran], et qui huc ex alijs provincijs migravere, variae sectae. Tempore culturae vinearum, multi fossores adveniunt nostrumque templum frequentant. Praedicantes Germanicus et Sclavonicus in Curia Civitatis sua exercent, nec desunt cantores, Orgonista et alii ministri, quibus plura emolumenta quam nostris. Sepultura in coemeterio communis est Catholicis et Acatholicis ac usus Campanarum. Emerserant tricae aliquae Parochum inter ac Cives quas diremj. In rationibus aedituorum Parochi praesentiam aversantur. Domus plus quam 200. animae ultra. 1500. praecipue tempore culturae vinearum. Cathedraticum censum Posonium mihi misere. Sub ipsa arce iacet pagus Naistiff, oppido contiguus, ad arcem spectat et ad ius huius Parochi, cui quaelibet domus solvit x70. Sunt vero aediculae Catholicorum tantum 4. reliquae circiter 26. Lutheranorum, animas in universum 150. dixerim. In pervetustis Visitationibus reperi Ecclesiam Parochialem Sonperg dictam Sfancti] Nicolai nomine cum Capella Sjancti] Udalrici, pertinebantque duae vineae ad Ecclesiam et ad Parochiam itidem duae. Nunc pagus ille prorsus non extat, templi rudera apparent sub ipso promontorio quod Sonperg etiam num appellatur. 557 Illésházy család, vő. NAGY V. 224. 204