Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS mox sub pago rude saxum in prato cernitur, cui humanae plantae digitique ita sunt impressi, ut sculpturam putares, ac inter duos pedes foramen, velut bacilli locus, clare apparet. Quid sit, nemo scit: putant fuisse Eremitam ali­quando qui stando baculo inixus super saxum illud, multa Deo preces funde­re fuerit solitus. Hoc certum circa Annum Christi 1600. molitorem Konyhensem prati illius possessorem praedictum saxum ad suam domum pro usu aliquo a vexisse, nec offugisse poenam, nam repente oculos captus fuit, deinde saxum reportatum. Dominica prima cuiuslibet mensis confluunt homines pietatis causa, et circa saxum ad genua provoluti, Deo preces offe­runt. Non esset abs re, hic sacellum erigere ad pietatem hominum augen­dam. Sunt in Konyha 80. omnino domus: animae 450, Cathedraticum solverunt. Ista quoque filialis Pemekiensi S[ancto] Michaeli dicata. Dedicatio Dominica post festum omnium Sanctorum agitur. Venerabile Sacramentum nec solet servare Parochus, nec locum ubi servet habet. Possidet duo frustula terrae Ecclesia, calicem cum patena, casulam unam cum stola et manipulo corpora­le mundum et purificatorium vexilla duo, antipendium unum, mappas et strophiola non multa. Portatile mutuatur a Petnekiensi Ecclesia. Campanas duas videre est et Baptisterium. Nomina Baptizatorum in libro Pemekiensi conscribuntur. Pavimentum templi lateribus stemi curavi. Quo ad Parochum et eius solitum munus ac stipendium, eadem est ratio ut in Konyha. Rector Scholae ut in Pernek. Pagus mediocris quadraginta circiter domorum et animarum ducentorum, Scla- vonice Jablonova dicitur. Catholici nemine excepto. Confitentur et sua per­agunt, nec Cathedraticum denegarunt. 26. Almas Almas b) Districtus sub montibus Districtus sub montibus Réche. Szent György. Sonperg. Bazin. Grinava. Limpak. Chukard. Modor. Senkvicz. Vistok. Pudmericz. Boleraz. Nestik. Rossindel. Feiregyhaz. Szuha. Bogdanocz. Spacza. Bresztovan. Gerenchér. Szilinch. 201

Next

/
Oldalképek
Tartalom