Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS in ara maiori paratur. In supellectili censetur calix et patena casula una, et reliqua pro imo sacrificio necessaria. Nec portatile, nec Missale Romanum541 desiderat, nec campana, parva licet. Parocho et Rectori gymnasij Haszprun- kensis solvunt omnia prout ipsi Szolosnicenses, nisi quod pro tritico siliginem mensurant, illam enim solam illorum humus producit. Domus 40, animae 200. Catholicae religionis addictae omnes. Picem in copia conficiunt, et pecora multa alunt. Cathedraticum a nova Capella solvi inceptum. 20. Rarboh Rarboh Haec quoque filialis ad Szolosniczam S[anctorum] Cosmae et Damianj nomine insignita. Dedicatio post diem festum S[ancti] Michaelis colitur. Turrim a fundamento et Sacristiam erigere cogitant, lapides convexerunt et partem sumptus corraserunt. Baptisterium iussi serra occludj. Sacram hostiam non servant. Agellus duorum iugerum non ita pridem pro Ecclesia emptus, fert fructum. Casulae duae, stola una et manipulus, albae 2. mappae et strophiola 6, calix, patena, Missale Romanum542. Portatile et ex Szolosnicza adfertur. Coemeterium muro circumdatum. Campana una pulsatur. Hi quoque Parocho triticum et alia omnia praebent quae Szolosnicenses. Rectori quoque. Erant non pauci in Rarboch haeretici, omnes ad saniorem mentem, per Dei gratiam, paulo ante rediere. Ad Pascha Confessionis et Communionis fiunt participes. Domus minimum 60. alique Nobilitares et animae 250. Aram ante maiorem Nobilis Stephanus Hervaj parentes suos terrae mandaverat crypta non fornice sed trabibus confecta: elapsis aliquot annis ligna loco cessere ara ipsa inclinare coepit. Monitus sepius Nobilis ille, ut vel fornicem construat, vel cryptam terra impleat neutrum fecit ad diem constitutum. Curavi postea terram inijci quo pacto ara servata. Sat quaestus sum contra Nobiles qui plurimum sibi arrogant, minimum praestant: in templo semper condi volunt, vel nihil legant vel legata posteri non exequuntur. Imo pavimentum eo loci quo iacent, iterum, vel ijsdem lateribus sternere saepe negligunt. Census, quem Cathedraticum appellant, exolutus. 21. Szentmiklós Szentmiklós Oppidum et templum eiusdem nominis. Dedicatio Dominica tertia post diem S[ancti] Michaelis sacrum agitur. Sacristiam iussu meo erexere et Tabernaculum in pariete, prius Venerabili Sacramento in cista tantum servato. Ager ex- tirpatitius unius iugeri templo addictus. Baptisterium adest cum libro 541 Vö. 147. jegyzet 542 Vö. 147. jegyzet 197