Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS 13. Gaiar Gaiar Exigua Ecclesia, tectum et campanile miserum, coemeterium ligneum: habet tamen peccuniam(!) numeratam qua curarj necessaria possunt, nec Cives suis partibus deerunt. Venerabile Sacramentum, olea sacra, et alia recte constituta. Quatuor iugera terrae modo sunt Ecclesiae tradita, qui illa arat solvit censum duorum florenorum. Praeterea quidam civis agellum legavit, ea lege ut si quis eum possedere velit deponat templo flor. 3. Casulas videbis duas, et tertiam nigram cum stolis et manipulis. Subcorporalia, corporalia, purificato- ria, albas, cingulos, vela super calicem superpellicea antipendia, calices, patenas, omnia bina. Mappae vero 21. Vexilla 5. cernuntur. Monstrantia cuprea, cum in aurabitur erit insignis. Umbella nova sat pulchra. Crux est una argentea, ampullae staneae, aera(!) campana 3. Nec deest Missale Romanum519. Portatile, Rituale520, et liber ille in quo nomina baptizatorum aliorumque conscribuntur. Vocatur Ecclesia Sfancti] Nicolai. Dedicationem seu, solenni- tatem praecipue agunt in Conceptione B[eatae] Virginis et Penteconsten. Parochus Martinus Mladossik,521 ante duos annos huc ex Capellanatu Sassiensi accersitus aetatis 32. circiter annorum, modice quidem in literis versatus, a concionibus tamen laudatur, et amatur a Civibus. Nihil mali de eo auditum, interdum parumper excedit in vino. Stipendium ipsius flor. 50, centum librae casei, et 16 mediae butyri. Item ab integra sessione cub. 1, frumenti, et a qualibet domo etiam inquilinorum denar. 15 et gallina. Domus Parochialis commoda, praeter parvum lacum piscosum, tres agros 10. iugerum sibi vendicat, quos communitas arat, frugesque demetit et convehit. Item 9 frustula pratorum, quae etiam cives defalcari curant. Stolam Parochus iste inhumandis corporibus valde, ac praeter solitum morem auxit solvuntur enim flor. 2, hoc est a contione flor. 1, a sacro cum sepultura alter flor, cum antea unus tantum et a Sacro et a concione daretur. A simplici vero funere, hoc cum nec sacrum fit, nec concio, penduntur den. 25, Quod ad baptismum attinet, dant den. 15. Copulatio den. 40. meretur et mensuram vinj. Introductio ut alibi passim. Sede- cimam sibi ex agnis per iniuriam adimi Parochus questus est. Rectori Scholae Joanni Hokinka Catholico flor. 24. et cubulos siliginis itidem largiuntur. Funeralia den. 15, Discipuli flor. 1, annum (qui quidem 12 sunt, et interdum plures) adferunt. Parochiae huic adiunctus pagus Kys Lévard, ubi coemeterium sepibus male cinctum, nec consecratum. Tertia Dominica et festo Parochus in domo rusticana sacrum mysterium peragit. Et licet hi Levardenses vicini sint Gaiarensi- bus, vix tamen illi aliquando templum istorum frequentant, sed Parochum 519 Vö. 147. jegyzet 520 Vö. 143. jegyzet 521 Mladossik Márton plébános, vö. NÉMETHY 797. 191