Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS vinj, gallina, vel assatura et Strophiolum. Pro introductione post partum itidem torta vel panis ordinarius, candela den. 1. et gallina. Qui quidem solvendi ab Introductionibus mos passim ubique viget. Funus simplex den. 25. constituit cum sacro den. 80. ab hospitaturo flor. 1, at cum concione quoque ab illa quidem flor. 1. den. 20. ab hoc vero flor. 1 x 40. Si morienti peccata dimittit Sacerdos et viaticum praebet den. 4. recipit interdum amplius. Ita hic et alibi. Parochus Casparus Jessenius514 27. annorum nuperime e collegio Pazmaniano missus. Ad initium animi impetus cum agitabat, non conveniebat illi cum Pa- rochianis, quendam saltantem, baculo excepit cum alius correctionis modus fuisset potius adhibendus. Decimatorem forte propter suam sedecimam, vi- tuperijs affecit. Levis etiam apparebat plusculum vino indulgens, choreas ipsémét duxit: imberbis et natura ad saltandum promptus. De quibus cum graviter obiurgassem emendationem promisit. In literis videtur progressum videtur. Breviarium recitat, nullam foeminam, duos pueros servat, cum Paro- chianis iam melius concordat ac antea Mansuesset. A concionibus non laudatur, praesertim quia ultimas Syllabas in loquendo absorbet. Scholae hic tantum locus est, aedificabunt simul ac poterunt. Interim Magister habitat in Lozorno, at hic quoque operam suam collocat, ideoque a qualibet domo in frumento Vi cub. percipit. Ab Inquilinis medietatem sicut Parochus, gallinis et caseis exceptis. A quolibet funere den. 16. Si Sacrum et concio fiat den. 25. obtinet. Hic et ubique deinceps Ultra montes Sclavi sunt incolae. Nonnullae sessiones desertae in Zohor: domus nunc circiter 50. animas non omnino 200. reperies. Catholici omnes. Quaedam foemina noluit proximo offensam remittere, commonefacta et si in odio decedat in coemeterio haud sepelienda. Carbones hic in copia conficiuntur. Cathedraticum non totum repraesentatum. 11. Láb Láb Renovata haec quoque Ecclesia est insigniter. Sanctuarium ex fundamentis priori maius erectum, atque ita amplificatum templum, paries veteres integri mansere, non puta denuo consecrandum, In honorem omnium Sanctorum olim dicatum, nunc quosque eorum patrocinio gaudet quo die (Indulgentiae plenariae ad 10. annos concessae). Dedicatio Dominica prima post Trinitatem recolitur. Turris nova constituta ex lapide, in ea duae pristinae campanae. Lapis baptismalis pro altare maius positus, iussu meo pro more coeterarum Ecclesiarum versus fores templi est collocatus. Tabernaculum in pariete uti esse solet. Altare novum parabitur. Huic Ecclesiae vineam in promontorio Stomfensi dono dedit Tricesimator ibidem. Apes quoque in 13. alvearibus ad rationes templi fingunt fanos. Sunt hic planetae duae et tertia praestantissi514 Jessenius Gáspár plébános, vő. NÉMETHY 659. 189